Quantum redactiones paginae "Morphologia (linguistica)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 331:
 
Descriptio morphophonematica (sicut /marI/) ad utramque partem intellegi potest, nam /I/ morphophonema et phonema abstractum (IP) et abbreviatio alternationis "/i/ ~ /e/" (IA) mente concipi potest.<ref>Demonstratio classica morphologiarum IA et IP est Hockett 1954.</ref>
 
== Divisiones morphologicae ==
Morphae ad unum et idem morphema pertinentes allomorphae sunt. Constat igitur morphema copiam allomorpharum idem significantium aut eandem functionem grammaticam habentium esse. Quae cum ita sint, morphema [[lemma]]tis vice fungi videtur. Nihilo minus, interdum ''morphema'' eodem fere sensu dicitur ac ''morpha''. Cum enim de suffixo loquimur, et morpham et morphema significamus.
 
Morphemata in varias classes dividi possunt: si ad significationem referuntur, '''lexematica''' aut '''grammatica''' sunt; sin autem ad distributionem, '''absoluta''' sive '''libera''', aut '''ligata''' sive '''affixalia''' sunt, quae, cum ad functiones syntacticas aut morphologicas referantur, ad nomina declinanda et verba coniuganda nec non ad vocabula derivanda adhibentur. Morphemata absoluta in classes verbales dividuntur, quae sensu syntactico '''partes orationis''' sunt. '''Classis morphematica''' est copia morphematum, quae quadam proprietate ab aliis distinguuntur.
 
[[Nomen substantivum|Substantiva]] Latina (sicut ''amor, pecunia, urbs'', ...) certas proprietates communes habent, nam casu et numero declinantur, quam ob rem classem morphematicam conficiunt.
 
 
Line 344 ⟶ 351:
* Chomsky, Noam A. & Halle, Morris. 1968. ''The Sound Pattern of Engllsh.'' New York: Harper & Row.
* Dressler, Wolfgang U.; Mayerthaler, Willi; Panagl, Oswald; & Wurzel, Wolfgang U. 1987. ''Leitmotifs in Natural Morphology.'' John Benjamins.
* Haspelmath, Martin. 2011. The indeterminacy of word segmentation and the nature of morphology and syntax. ''Folia Linguistica'' 45: 31-80.
* Haspelmath, Martin & Sims, Andrea D. 2010. ''Understanding morphology.'' Iterum editum. Hodder Education.
* Hockett, Charles. 1954. Two models of grammatical description. ''Word'' 10: 210-231.