Quantum redactiones paginae "Gnaeus Octavius (consul 165 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 15:
Anno [[165 a.C.n.|165]] una cum [[Titus Manlius Torquatus (consul 165 a.C.n.)|Tito Manlio Torquato]] consul creatus est<ref>[[Marcus Tullius Cicero]], ''De officiis'' I 138</ref>. Anno [[162 a.C.n.|162]], quod linguam Graecam optime loquebatur et in Graecia amicos multos habuit atque apud Graecas urbes magno in honore erat, legatus in orientem missus est, ut ea, quae in pace [[Apamea (Phrygia)|Apameae]] cum rege [[Antiochus III Magnus|Antiocho III]] rege Seleucidarum constituta essent, impetraret. Dum hac legatione fungitur [[Laodicea]]e in [[Syria]] necatus est. Senatus ei statuam in [[Forum Romanum|Foro Romano]] exstruendam decrevit<ref>[[Marcus Tullius Cicero]], ''Orationes Philippicae'' IX 4</ref> nec tamen sicarium nomine ''Leptinem'' poena affici iussit, quamvis a rege [[Demetrius I Soter|Demetrio]] traditum<ref>[[Polybius]], ''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' XXXII 2-3. [[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Syriaca'' 239-243.</ref>.
 
== Quae aedificia exstuxerit ==
== Aedificia ==
Post victoriam navalem ab Octavio [[Roma]]e in [[Campus Martius|Campo Martio]] apud [[Circus Flaminius|Circum Flaminium]] ''Porticus Octavia'' aedificata est, in quo Octavius cursum honorum recensebat<ref>[[Velleius Paterculus]] II 1</ref>. Quae Porticus ab [[Augustus|Augusto]] restituta est<ref>[[Res gestae Divi Augusti]] 19</ref>. Praeterea domum magnam in [[Mons Palatinus|Monte Palatino]] sibi aedificavit.