Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus" differant

Legatus annis [[207 a.C.n.|207]] - [[202 a.C.n.]] expeditionibus fratris in Hispania, Africa Siciliaque interfuit. Anno [[193 a.C.n.|193]] [[praetor]] [[Sicilia (provincia Romana)|Siciliam]] administravit. Anno [[191 a.C.n.|191]] sub imperio consulis [[Manius Acilius C.f. Glabrio|Manii Acilii C.f. Glabrionis]] contra [[Antiochus III Magnus|Antiochum III]], [[Persis|Persidis]] [[Syria]]eque regem meruit. Rege ad [[Thermopylae|Thermopylas]] victo, consul Lucium Scipionem Romam dimisit, victoriam nuntiaturum.
 
Qui anno [[190 a.C.n.|190]] una cum Laelio [[consul]] electus bellum cum [[Antiochus III Magnus|Antiocho]] finiendum suscepit : nam, quamquam belli imperitus erat, quia frater [[Publius Cornelius Scipio Africanus|Publius]], ille illustris imperator qui [[Hannibal|Hannibalem]] [[Zamae pugna|Zamae]] vicerat, legatum ei adfuturum pollicitus erat, hoc magnum bellum ut sibi traderetur persuaserat<ref>[[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'' XXXVII 1,7-10</ref>. Ita post longum iter per Macedoniam et Thraciam, a rege [[Philippus V|Philippo V]] omnia necessaria Romanis ministrante commodius factum, ad Hellespontum pervenit et exercitum in [[Asia Minor|Asiam]] traduxit. Antiochus legatos de pace frustra misit : nam condiciones sibi oblatas (ultra Taurum recedendum ei erat) recusre maluit. Romani duo ferme [[Mille passus|milia]] ab hoste castra posuerunt. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et iaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus cum paucis fugiens in [[Lydia]]m concessit. Tum Asiae urbes victori se dediderunt. Nec multum huic victoriae contulisse Lucium Scipionem consentiunt auctores antiqui, in primis Appianus, cui si credideris, praecipui duces Romanorum exercitus fuere legatus consularis [[Gnaeus Domitius L.f. Ahenobarbus|Gnaeus Domitius Ahenobarbus]] et rex [[Eumenes II|Eumenes]] ([[Publius Cornelius Scipio Africanus|Publius Scipio Africanus]] tum aegrotabat nec proelio interfuit)<ref>[[Titus Livius]] XXXVII,39-44. [[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Syriaca'', 152-192. [[Gnaeus Pompeius Trogus|Trogus Pompeius]] a Iustino abbreviatus XXXI,8.</ref>. Nihilominus Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria anno [[188 a.C.n.|188]] de Antiocho [[Triumphus|triumphavit]], et Asiatici cognomen assumpsit. Postea anno [[187 a.C.n.]] Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Anno [[184 a.C.n.|184]] a censoribus [[Marcus Porcius Cato maior|Marco Porcio Catone]] et [[Lucius Valerius Flaccus (consul 195 a.C.n.)|Lucio Valerio Flacco]] accusatus et ei equus publicus demptus est.
 
== Bibliographia ==