Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus" differant

Legatus annis [[207 a.C.n.|207]] - [[202 a.C.n.]] expeditionibus fratris in Hispania, Africa Siciliaque interfuit. Anno [[193 a.C.n.|193]] [[praetor]] [[Sicilia (provincia Romana)|Siciliam]] administravit. Anno [[191 a.C.n.|191]] sub imperio consulis [[Manius Acilius C.f. Glabrio|Manii Acilii C.f. Glabrionis]] contra [[Antiochus III Magnus|Antiochum III]], [[Persis|Persidis]] [[Syria]]eque regem meruit. Rege ad [[Thermopylae|Thermopylas]] victo, consul Lucium Scipionem Romam dimisit, victoriam nuntiaturum.
 
Qui anno [[190 a.C.n.|190]] una cum Laelio [[consul]] electus bellum cum [[Antiochus III Magnus|Antiocho]] finiendum suscepit : nam, quamquam belli imperitus erat, quia frater [[Publius Cornelius Scipio Africanus|Publius]], ille illustris imperator qui [[Hannibal|Hannibalem]] [[Zamae pugna|Zamae]] vicerat, legatum ei adfuturum pollicitus erat, hoc magnum bellum ut sibi traderetur persuaserat<ref>[[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'' XXXVII 1,7-10</ref>. Ita post longum iter per Macedoniam et Thraciam, a rege [[Philippus V|Philippo V]] omnia necessaria Romanis ministrante commodius factum, ad Hellespontum pervenit et exercitum in [[Asia Minor|Asiam]] traduxit. Antiochus legatos de pace frustra misit : nam condiciones sibi oblatas (ultra Taurum recedendum ei erat) recusre maluit. Romani duo ferme [[Mille passus|milia]] ab hoste castra posuerunt. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et iaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus cum paucis fugiens in [[Lydia]]m concessit. Tum Asiae urbes victori se dediderunt. Nec multum huic victoriae contulisse Lucium Scipionem consentiunt auctores antiqui, in primis Appianus, cui si credideris, praecipui duces Romanorum exercitus fuere legatus consularis Gnaeus Domitius Ahenobarbus et rex Eumenes (Publius Scipio Africanus tum aegrotabat nec proelio interfuit). Nihilominus Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria anno [[188 a.C.n.|188]] de Antiocho [[Triumphus|triumphavit]], et Asiatici cognomen assumpsit. Postea anno [[187 a.C.n.]] Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Anno [[184 a.C.n.|184]] a censoribus [[Marcus Porcius Cato maior|Marco Porcio Catone]] et [[Lucius Valerius Flaccus (consul 195 a.C.n.)|Lucio Valerio Flacco]] accusatus et ei equus publicus demptus est.
 
== Bibliographia ==