Quantum redactiones paginae "Anchises" differant

1 320 octeti additi ,  4 years ago
Summarium vacuum
 
== Anchises et Aphrodite ==
Aliquando Anchises, cum in [[Ida (mons Troadis)|Idae]] montibus boves pasceret,<ref>''[[Hymni Homerici|H.Aph.]]'' 5.54-55; [[Homerus|Hom.]] ''[[Ilias|Il.]]'' 5.312-313.</ref> sub aspectum Aphroditae cecidit. Quae divinam formam Anchisae admirata in domum Cypriam properavit,<ref>''H.Aph.'' 5.58-64.</ref> facieque decorata magnifico ornatu rediit et Anchisam blandis verbis adlocuta se puellam mortalem esse dissimulans<ref>''H.Aph.'' 5.108-113.</ref> pastorem ad dulcem cupidinem erexit.<ref>''[[HymniHymnus Homericiin Aphroditam Homericus|H.AphrAph.]]'' 5.143.</ref> Quae deinde in lecto facta sunt venuste narrantur:<ref>''H.Aph.'' 161-167; latine convertit [[usor:Neander]].</ref>
 
{| border="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%;"
 
Homerus unde nomen Anchisae deprompserit, ignotum est. Graecum non est, ut sunt [[Agamemnon]] aut [[Menelaus]] multaque alia nomina Homerica.<ref>Rose (1924: 11) nomen [[Phrygia|Phrygium]] esse coniectat.</ref> Nec sunt nomina Magnae Matris — sive [[Cybele]] sive [[Artemis]] sive Aphrodite appellatur — ex [[Peloponnesus|Peloponneso]] oriunda. Et Aphroditam, cum Anchisam illectura ad huius domicilium ambulabat, sequebantur "cani lupi caudam iactantes leonesque caesiis oculis, ursi leopardique veloces cervis inexplebiles. Quos videns toto pectore laetabatur."<ref>''H.Aph.'' 69-72 οἳ δὲ μετ᾽ αὐτὴν / σαίνοντες πολιοί τε λύκοι χαροποί τε λέοντες, / ἄρκτοι παρδάλιές τε θοαὶ προκάδων ἀκόρητοι / ἤισαν: ἣ δ᾽ ὁρόωσα μετὰ φρεσὶ τέρπετο θυμὸν.</ref> Hic cum Artemide, [[domina ferarum|πότνια θηρῶν]],<ref>Hom. ''Il.'' 21.470.</ref> coire videtur; in ''H.Aph.'' 68 "mater ferarum" appellatur. Quae vestigia sd orientem ducere videntur.
 
== Quid Anchisae postea evenerit ==
In hymno Aphroditae conscripto Anchises, ne vitalitate amissa (οὐ βιοθάλμιος) debilis (ἀμενηνός) vivere cogatur, metuit. Et sic profecto factum esse videtur, nam, ut facit [[Vergilius]] Anchisam dicentem,<ref>''[[Aeneis|Aen.]]'' 2.647-649.</ref>
 
{{Citatio|iam pridem invisus divis et inutilis annos
demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex
fulminis adflavit ventis et contigit igni.}}
 
Cadente enim Troia Aeneam in domum venisse Anchisae, quem ex urbe tergo portaret. Anchisam hoc primum abnuisse sed consensisse, cum videret "stellam facem ducentem,"<ref>''Aen.'' 2.694.</ref> signum ab Iove missum. Quod thema scilicet Anchises ab Aenea tergo portatus — iam [[saeculum 6 a.C.n.|saeculo VI a.C.n.]] depictum est,<ref>Vide imaginem primam.</ref> ex quo apparet Vergilium antiquiore quadam mythi compositione usum esse. [[Theocritus]] commemorasse fertur Anchisam Iovis fulmine caecatum esse.<ref>[[Maurus Servius Honoratus|Serv.]] ''In Aeneidem'' 2.687.</ref> Caecitatem vero negat Vergilius, qui Anchisam oculos ad sidera laetus extulisse dicit.<ref>Verg. ''Aen.'' 2.687-688.</ref> Qua debilitate ex fulmine nata laborarit Anchises, quodve membrum icerit fulmen, ambiguum est. Pedem, quo facto [[paralysis|paralyticus]] vivebat?
 
 
13 077

recensiones