Quantum redactiones paginae "Anchises" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
 
== Anchises et Aphrodite ==
Aliquando Anchises, cum in [[Ida (mons Troadis)|Idae]] montibus boves pasceret,<ref>''[[Hymni Homerici|H.AphrAph.]]'' 5.54-55; [[Homerus|Hom.]] ''[[Ilias|Il.]]'' 5.312-313.</ref> sub aspectum Aphroditae cecidit. Quae divinam formam Anchisae admirata in domum Cypriam properavit,<ref>''H.AphrAph.'' 5.58-64.</ref> facieque decorata magnifico ornatu rediit et Anchisam blandis verbis adlocuta se puellam mortalem esse dissimulans<ref>''H.AphrAph.'' 5.108-113.</ref> pastorem ad dulcem cupidinem erexit.<ref>''[[Hymni Homerici|H.Aphr.]]'' 5.143.</ref> Quae deinde in lecto facta sunt venuste narrantur:<ref>''H.AphrAph.'' 161-167; latine convertit [[usor:Neander]].</ref>
 
{| border="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%;"
Linea 32:
|}
 
Primo mane ex somno excitatus est ab Aphrodita, quae ei veram naturam suam patefacit. Re inopinata exterritus deam obsecrat, ut sui misereatur. Metuit enim, ne ἀμενηνός ('debilis') vivere cogatur. Aphrodite autem dolentem consolatur: "Filius tibi erit carus, qui apud Troianos regnabit ... cui nomen erit Aeneae."<ref>''H.AphrAph.'' 196-198.</ref> Adhuc Anchisem praemonet, ne cuiquam glorietur se ipsa dea usum esse amatrice: "Ζεύς σε χολωσάμενος βαλέει ψολόεντι κεραυνῷ" ('Zeus te iratus percutiet fulmine fumoso').<ref>''H.AphrAph.'' 5.288.</ref> Quo dicto ad caelum ventosum contendit.
 
== De mytho Anchisae ==
[[Fasciculus:William Blake Richmond - Venus and Anchises - Google Art Project.jpg|thumb|left|360px|Aphrodite mater ferarum (''H.Aph.'' 68-73). (Pinxit [[William Blake Richmond]] anno 1889/90)]]
Mythus Anchisae perantiquus esse videtur, quem iam Homerus et hymnus Homericus ad Aphroditam cantatus attestantur. At H.J.Rose (1924), ut consentaneum est, radices mythi ultra Homerum petere contendit. Nam si pro nominibus de solis actoribus loquimur, idem fere schema repeti videmus, in quo pastor mortalis immortali deae concumbit, deinde vitalitatem — ne dicamus virilitatem — amittit. Quo in schemate pro Anchisa [[Attis]] substitui potest, fortasse etiam [[Adonis]]. Sed non solum hi sed etiam alii heroes orientales sicut [[Thammuz]].<ref>Rose 1924: 12-13.</ref> Videtur igitur in Aphroditae et Anchisae concubinatu schema mythicum latere, quod quidem non nisi adumbrationem obscuram praebet.
 
Homerus unde nomen Anchisae deprompserit, ignotum est. Graecum non est, ut sunt [[Agamemnon]] aut [[Menelaus]] multaque alia nomina Homerica.<ref>Rose (1924: 11) nomen [[Phrygia|Phrygium]] esse coniectat.</ref> Nec sunt nomina Magnae Matris — sive [[Cybele]] sive [[Artemis]] sive Aphrodite appellatur — ex [[Peloponnesus|Peloponneso]] oriunda. Et Aphroditam, cum Anchisam illectura ad huius domicilium ambulabat, sequebantur "cani lupi caudam iactantes leonesque caesiis oculis, ursi leopardique veloces cervis inexplebiles. Quos videns toto pectore laetabatur."<ref>''H.Aph.'' 69-72 οἳ δὲ μετ᾽ αὐτὴν / σαίνοντες πολιοί τε λύκοι χαροποί τε λέοντες, / ἄρκτοι παρδάλιές τε θοαὶ προκάδων ἀκόρητοι / ἤισαν: ἣ δ᾽ ὁρόωσα μετὰ φρεσὶ τέρπετο θυμὸν.</ref> Hic cum Artemide, [[domina ferarum|πότνια θηρῶν]], coire videtur; in ''H.Aph.'' 68 "mater ferarum" appellatur. Quae vestigia sd orientem ducere videntur.