Aperire sectionem principem

Mutata

m
Summarium vacuum
}} <!-- explicit data !-->
 
'''Tammerforsia'''<ref>Vb. adiect. "Tamperensis": cf. titulum libellorum ''Acta Universitatis Tamperensis''. "Tammerforsiensis": vide e.g. [http://www.helsinki.fi/ylioppilasmatrikkeli/henkilo.php?id=14016 hic]</ref><ref>[[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009. Adiectivis, "Tammerforsiensis" et "Tamperensis".</ref> ([[Lingua Finnica|Finnice]]: ''Tampere''; [[Lingua Suecica|Suecice]]: ''Tammerfors'') est [[urbs]] magnitudine tertia in [[Finnia]], et maxima terrarum septentrionalium urbs, quae [[mare]] non attingit. In regione [[Birkaria]], cuius caput Tammerforsia est, in provincia [[Finnia Occidentalis]] sita est. Totam Birkariam 470 000 homines incolunt, de quibus 207 000 Tammerforsiam habitant.
 
Tammerforsia in isthmo iacet inter duos [[lacus]] magnos, quorum septentrionalis [[Näsijärvi]] nominatur, australis [[Pyhäjärvi]]. Aquae de lacu Näsijärvi per fluviolum [[Tammerkoski]] in lacum Pyhäjärvi fluunt. Olim ad ripas fluminis Tammerkoski varia aedificia industrialia instructa sunt. Tammerforsia enim erat prima urbs industrialis Finniae, hodie etiam excepto Helsinkio est maxima urbs industrialis.
15 854

recensiones