Quantum redactiones paginae "Crapula" differant

Content deleted Content added
m Addo amplium nomen cum fonte. Benene quidem est?
mNo edit summary
Linea 1:
{{Latinitas}}
 
:''Haec pagina describit effectùs alcoholis in homine '''postquam''' omne alcohol per iecur transiit. Ut legas de effectibus alcoholis '''dum''', id est in sanguine, vide [[Ebrietas|ebrietatem]].''
 
'''Crapula''' (a verbo [[Graece|Graeco]] κραιπάλη, ''craipale''; -ae, ''f''), sive '''crapula et gravedo capitis'''<ref>Ebbe Vilborg. ''Norstedts svensk-latinska ordbok''. Editio secunda anni 2009.</ref>, est ille quasi morbus, quo languescunt, qui nimium biberunt [[alcohol]]is. Effecta autem crapulosa alius alia patitur, sed solent esse [[cephalalgia|dolor capitis]], [[nausea]], [[lethargia]], [[sitis]]. Crapulosi sonitus etiam magnos lucemque splendentem aegre ferunt, sicut [[Livius]] notat ''relictis plenos crapulae eos lux oppressit''.<ref>[[Livius|Titus Livius Patavinus]] [http://www.thelatinlibrary.com/livy/liv.9.shtml#30 9.30.9]</ref> Constat crapulam inopia in corpore et [[Saccharon|sacchari]] et [[Aqua|aquae]] et [[vitaminum B12|vitamini B12]] oriri. Crapulae solent manere inter 12 et 36 horas,<ref>Erowid.org [http://www.erowid.org/chemicals/alcohol/alcohol_effects.shtml Erowid Alcoholis Crypta: Effecta]</ref> at sunt qui dicant crapulas suas inter 48 et 72 horas mansisse, postquam poculum ultimum bibissent.<ref>[[CFA]] Foederalis Aviationis Administratio. [http://www.faa.gov/pilots/safety/pilotsafetybrochures/media/alcohol.pdf Enchiridion saluti gubernatorum aeroplanorum]</ref>