Quantum redactiones paginae "Anchises" differant

Content deleted Content added
Katxis (disputatio | conlationes)
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{in progressu}}
[[Fasciculus:EnéeAineias & Anchise LepautreAnkhises Louvre M.R.2028 noirF118.jpg|300px|thumb|right300px|Aeneas etTroiam relinquens Anchisam portat. Vinarium (οἰνοχόη) Atticum figuris nigris pictum, annis 510 a.C.n. Anchisesfactum.]]
'''Anchises''' ([[Graece]] Ἀγχίσης), in figura vernacula '''Anchisa''',<ref>[[Naevius]], ''Bellum Punicum'' 1.3.1 Morel.</ref> est persona [[mythologia Graeca|mythologiae Graecae]], heros [[Troia]]nus, quem amor [[Aphrodite|Aphroditae]] in vitae discrimen adduxit.
 
Anchises erat ex regio genere Troianorum oriundus, nam proavus eius erat [[Tros]], [[Troia]]e conditor, qui tres filios procreavit, scilicet [[Ilus|Ilum]], [[Assaracus|Assaracum]], [[Ganymedes|Ganymedem]]. Assaracus [[Capys|Capyn]], Anchisae patrem, genuit.<ref>[[Homerus|Hom.]] ''[[Ilias|Il.]]'' 20.213-241.</ref> De matribus aut sororibus nihil apud Homerum, sed ex Pseudo-Apollodoro<ref>''[[Bibliotheca (Apollodorus)|Bibl.]]'' 3.12.2.</ref> cognovimus Capyn patruelem suam in matrimonium duxisse, nam uxor [[Themiste]], Anchisae mater, erat Assaraci fratris (Ili) filia. Sed notissimum est Aphroditam ex Anchisa [[Aeneas|Aeneam]] procreavisse.
 
== Anchises et Aphrodite ==
Aliquando Anchises, cum in [[Ida (mons Troadis)|Idae]] montibus boves pasceret,<ref>''[[Hymni Homerici|H.Aphr.]]'' 5.54-55; [[Homerus|Hom.]] ''[[Ilias|Il.]]'' 5.312-313.</ref> sub aspectum Aphroditae cecidit. Quae divinam formam Anchisae admirata in domum Cypriam properavit,<ref>''H.Aphr.'' 5.58-64.</ref> facieque decorata magnifico ornatu rediit et Anchisam blandis verbis adlocuta se puellam mortalem esse dissimulans<ref>''H.Aphr.'' 5.108-113.</ref> pastorem ad dulcem cupidinem erexit.<ref>''[[Hymni Homerici|H.Aphr.]]'' 5.143.</ref>