Quantum redactiones paginae "190 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
== Eventa ==
[[Fasciculus:Roman-Syrian-War.png|thumb|Bellum inter Antiochum et Romanos , praecipuae pugnae atque itinera ab exercitibus facta.]]
*Aestate [[Praetor|praetor]] Romanus [[Lucius Aemilius Regillus]] et [[Rhodus|Rhodii]] Polyxenidam, navarchum regis [[Antiochus III Magnus|Antiochi III]] ad Myonnesum navali proelio vicerunt. Circa idem tempus [[Hannibal|Hannibalem]] novam classem e [[Phoenices|Phoenicia]] auxilio ducentem oppresserunt Rhodii prope [[Eurymedon]] : ita dux Carthaginiensis qui tum [[Seleucidae|Seleucidis]] militabat ultra [[Pamphylia|Pamphyliam]] procedere non potuit. Hac clade comperta, mari expulsus rex Antiochus Lysimacheiam et munimenta quae in [[Hellespontus|Hellesponto]] fecerat hostibus reliquit et per medias [[Asia Minor|Asiae]] terras recessit.
* Circa mensem octobrem [[consul]] [[Lucius Cornelius Scipio Asiaticus|Lucius Cornelius Scipio]], comitante fratre [[Publius Cornelius Scipio Africanus|Publio]], bellum cum [[Antiochus III Magnus|Antiocho III]] gesturus exercitum suum [[Hellespontus|Hellespontum]] traducit atque Asiam invadit. Quia magnam opem ab eo acceperant dum iter per [[Macedonia antiqua|Macedoniam]] [[Thracia|Thraciamque]] faciunt, Scipiones tributum adhuc debitum regi Macedonum [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippo V]] remitti atque filium eius Demetrium, qui obses Romae retinebatur, liberari iusserunt.