Quantum redactiones paginae "190 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 4:
*Aestate [[Praetor|praetor]] Romanus [[Lucius Aemilius Regillus]] et [[Rhodus|Rhodii]] Polyxenidam, navarchum regis [[Antiochus III Magnus|Antiochi III]] ad Myonnesum navali proelio vicerunt. Circa idem tempus [[Hannibal|Hannibalem]] novam classem e [[Phoenices|Phoenicia]] auxilio ducentem oppresserunt Rhodii prope [[Eurymedon]] : ita dux Carthaginiensis qui tum [[Seleucidae|Seleucidis]] militabat ultra [[Pamphylia|Pamphyliam]] procedere non potuit. Hac clade aperta, mari expulsus rex Antiochus Lysimacheiam et munimenta quae in [[Hellespontus|Hellesponto]] fecerat hostibus reliquit et per medias terras [[Asia Minor|Asiae]] recessit.
* Circa mensem octobrem [[consul]] [[Lucius Cornelius Scipio Asiaticus|Lucius Cornelius Scipio]], comitante fratre [[Publius Cornelius Scipio Africanus|Publio]], bellum cum [[Antiochus III Magnus|Antiocho III]] gesturus exercitum suum [[Hellespontus|Hellespontum]] traducit atque Asiam invadit. Quia magnam opem ab eo acceperant dum iter per [[Macedonia antiqua|Macedoniam]] [[Thracia|Thraciamque]] faciunt, Scipiones regi Macedonum [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippo V]] tributum adhuc debitum remitti atque filium Demetrium, qui obses Romae retinebatur, liberari iusserunt.
*Mense decembri<ref>Vel etiam ineunte anno 189 a.C.n.</ref>, postquam condiciones pacis a Romanis prolatas aspernatus est, Antiochus proelium prope [[Magnesia ad Sipylum|Magnesiam ad Sipylum]] committit : victus condiciones a victoribus impositas accipere coactus est.
 
== Nati ==