Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus" differant

Legatus annis [[207 a.C.n.|207]] - [[202 a.C.n.]] expeditionibus fratris in Hispania, Africa Siciliaque interfuit. Anno [[193 a.C.n.|193]] [[praetor]] [[Sicilia (provincia Romana)|Siciliam]] administravit. Anno [[191 a.C.n.|191]] sub imperio [[Manius Acilius C.f. Glabrio|Manii Acilii C.f. Glabrionis]] contra [[Antiochus III Magnus|Antiochum III]], [[Persis|Persidis]] [[Syria]]eque regem certavit. Cum in [[Asia (provincia romana)|Asiam]] advenisset, ad duo ferme milia ab hoste castra posuit. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et iaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus cum paucis fugiens in [[Lydia]]m concessit. Tam Asiae urbes victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria triumphavit, et Asiatici cognomen accepit.
 
Anno [[190 a.C.n.|190]] una cum Laelio [[consul]] electus imperium bellibellum contracum [[Antiochus III Magnus|AntiochumAntiocho]] finiendum suscepit : quinam, quamquam belli imperitus erat, quia frater [[Publius Cornelius Scipio Africanus|Publius]], ille illustris imperator qui [[Hannibal|Hannibalem]] [[Zamae pugna|Zamae]] vicerat, legatus ei adfuturum pollicitus erat, hoc magnum bellum ut sibi traderetur persuaserat<ref>[[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'' XXXVII 1,7-10</ref>. Anno [[189 a.C.n.|189]] Romam rediit atque anno [[188 a.C.n.|188]] triumphavit. Postea anno [[187 a.C.n.]] Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Anno [[184 a.C.n.|184]] a censoribus [[Marcus Porcius Cato maior|Marco Porcio Catone]] et [[Lucius Valerius Flaccus (consul 195 a.C.n.)|Lucio Valerio Flacco]] accusatus et ei equus publicus demptus est.
 
== Bibliographia ==