Quantum redactiones paginae "Iosephus Priestley" differant

Content deleted Content added
+
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Priestley.jpg|thumb|Priestley, ab [[Helena Sharples]] anno [[1794]] pictus]]
'''Iosephus Priestley''' (natus die [[24 Martii]] ([[stilo vetere]] 13 Martii) [[1733]], mortuus [[6 Februarii]] [[1804]]) fuit [[theologus]], [[clericus]] [[dissidentes Anglici|dissidens]], [[chemicus]], [[magister]], [[philosophia naturalis|philosophiae naturalis]] et rerum civilium [[Liberalismus|liberalium]] peritus, in [[Anglia|Anglicus]] oriundus, qui plus centum quinquaginta opera edidit. Plerumque ei inventio [[oxygenium|oxygenii]] ascribitur, cuius status [[gas]]osus seiunctus in opere edito descripsit, quamquam [[Carolus Gulielmus Scheele|Carolo Gulielmo Scheele]] et [[Antonius Lavoisier|Antonio Lavoisier]] quoque ascribatur.
 
Fama in vita eius nitebatur in fabricatione [[aqua gasosa|aquae gasosae]], scriptis de [[electricitas|electricitate]], atque inventione plurium "aerium" (gasium), quorum unum ipse "aerem dephlogisticatum" appellavit et postea [[oxygenium]] nominatum est. Priestley, cui semper certum erat theoriam [[phlogiston|phlogisti]] sustinere, recentiores theorias Lavoisierii et aliorum reiecit, propter quod favorem communitatis doctae tandem amisit.