Quantum redactiones paginae "Mahometus Ali" differant

Content deleted Content added
Jondel (disputatio | conlationes)
de vita sua
Linea 7:
Cassius [[puer]] humili loco natus pugil factus esse dicitur, quod [[birota]]e suae [[furtum|furem]] poenas dare vellet. Anno [[1990]]{{dubsig}} [[Olympia (certamina)|ludis Olympiacis]] vicit. Postquam ordinem summorum vicit in pondere gravitate caestus cum ad Sonny Liston superavit. Eodem anno ad [[Religio Islamica|religionem Musulmanicam]] convertit, quam ob rem sibi Mahometi Ali nomen imposuit.
 
Postea per multos annos pugil invictus erat, qui ea praesertim [[virtus|virtute]] floruit, ut non fortissimus solum, sed celerrimus etiam esset, cum non [[brachium|brachiorum]] tantum robore, sed velocitate potius sese defenderet.
 
Anno autem [[1967]], cum [[detrectator militiae|stipendia merere nollet]] [[Bellum Indosinense II|Bellumque Indosinense]] geri reprehendisset, honos ei ex re publica derogatus et, ne diutius pugillaret, prohibitum est.
 
Eodem tamen anno iterum ad pugilationem revertit. Primo autem certamine illum summi inter omnes pugiles honorem [[Iosephus Frazier|Iosepho Frazier]] concessit. Sed anno [[1974]] certamine de eodem honore cum [[Georgius Eduardus Foreman|Georgio Foreman]] [[Kinshasa]]e in capite [[Respublica Popularis Congensis|rei publici popularis Congensis]] habito vicit.
 
[[Leo Spinks|Leo]] autem [[Leo Spinks|Spinks]] pugil non bene notus Machometum Ali anno [[1978]] necopinantem superavit, quod hic nimium securus illum sibi periculosum fore non putaverat. Eodem vero anno certamine cum ipso Spinks altero honorem illum sibi tertium vindicavit. Anno 2005 [[Praemium Praesidis pro Libertate]] et Praemium Pacis apud Otto Hahn accepit cotati pro [[motus iurum civilium|motu iurum civilium]] ratione.
 
== De temporibus eius ==