Quantum redactiones paginae "Terra Mariae" differant
Content deleted Content added
+ fons nominis |
|||
Linea 60:
Sunt [[Thinium|thinii]] arenosi sparsi cum [[gramen maritimum|graminibus maritimis]] in oriente. Etiam [[palus|paludes]] cum multa fauna et magnis [[Taxodium|Taxodiis]] prope sinum habet, colles lenes cum [[silva|silvis]] [[Quercus|quercuum]] in Piedmont Regione, et lucos [[Pinus|pinorum]] in [[Index montium in Terra Mariae|montibus]] occidentalibus.
Fines Terrae Mariae sunt [[Pennsilvania]] in septentrione, [[Virginia Occidentalis]] in occidente, [[Delavaria]] et [[Oceanus Atlanticus]] in oriente, et [[Virginia]] et [[Virginia Occidentalis]] trans [[Fluvius Potomacus|Fluvium Potomacum]] in meridie. Finis meridionalis a [[Vasingtonia, C.C.]] interrumpitur quae stat in terra quae pars Terrae Mariae ab initio fuit. [[Sinus Chesapeacus]] civitatem in duas partes paene secat, et grex comitatuum
Plurimum [[Via aquaria|viarum aquariarum]] civitatis sunt pars [[Pelvis hydrographica|pelvis hydrographicae]] [[Sinus Chesapeacus|Sinús Chesapeaci]], praeter partem minimam [[Garrett Comitatus (Terra Mariae)|Garret Comitatus]] occidentalis (quae a Youghiogheny Flumine defluitur ut pars pelvis hydrographicae [[Mississippius Fluvius|Mississippii Fluvii]]), dimidium orientalem [[Worcester Comitatus (Terra Mariae)|Worcester Comitatus]] (quod in sinus litorales Atlanticos Terrae Mariae defluit), et partem parvam anguli septentrio-orientalis civitatis (quae in aquivergium [[Flumen Delavaria|Fluminis Delavariae]] defluit). Chesapeacus in [[geographia]] et vita oeconomica Terrae Mariae tanti momenti est, ut interdum commotio esset ad agnomen civitatis publicum in 'Civitatem Sini' commutandum, quod agnomen iam diu a [[Massachusetta]] adsumptum est.
|