Quantum redactiones paginae "Incunabula" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Incunabulum.JPG|thumb|[[Liber]] ante [[saeculum 16|saeculum sextum decimum]] [[prelum typographicum|prelo typographico]] factus. Hic [[codex]], anno [[1497]] [[Argentoratum|Argentorati]] a J. R. Grueninger impressus, [[Biblia]] litteris nigris continet. Litterae rubrae in paginis post typographiam manu scriptae sunt.]]
 
'''Incunabula'''<ref>Proprio sensu incunabula sunt lintea et receptaculum quo infantes reponuntur. Simili modo incunabula typographica ad infantiam librorum spectant.</ref> dicuntur [[liber|libri]] qui ab inventa arte [[typographia|typographica]] (circa 1450) usque ad annum [[1500]] exeuntem typis metallicis expressi sunt. Haec divisio non tam ad [[Codicologia|codicologiam]] vel historiam librorum spectat (nihil enim libri anni 1500 a libris anni 1501 differunt !), immo potius ad mercatum et collectorum studia quibus libri XV saeculi pretiosiores videntur esse<ref>Adeo ut antiquorum librorum bibliopolae hodie, postquam incunabula rariora facta sunt, ''postincunabula'' appellent libros tribus primis decenniis sexti decimi saeculi impressos.</ref>. Nihilominus ob hoc ipsum, iam ab octavo decimo saeculo, incunabula diligentius quam ceteri libri recenseri describique coeperunt : sunt bibliographiae et [[Bibliotheca|bibliothecarum catalogi]] incunabulis dediti.
 
==De aspectu==