Quantum redactiones paginae "Carolus Augustus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)" differant

de cogitatione libera
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
(de cogitatione libera)
 
==Iuventus==
Pater eius [[Ernestus Augustus II (Saxonia-Vimarii-Eisenach)|Ernestus Augustus II]] dux mortuus die [[28 Maii]] [[1758]] est, cum Carolus infans unius annis esset. Mater Anna Amalia Brunsvici-Guelpherbyti eius procuratrix [[cogitatio libera|cogitatione libera]] facta est. [[Christophorus Martinus Wieland|Christophorum Martinum Wieland]] praeceptorem Caroli Augusti Vimariam vocavit. Qui iuvenem ducem consiliis [[Aevum illuminationis|Aevi illuminationis]] instituit.
 
==Dux et dux magnus==
Die [[3 Septembris]] [[1775]] ipse regnum suscepit et paulo post Ludovicam principissam [[Magnus Ducatus Hassiae|Hassiae-Darmstadii]] in matrimonium duxit. Carolus Augustus fautor artium erat et poetas et artifices ut [[Ioannes Wolfgang Goethe|Ioannem Wolfgangum Goethe]] (anno 1775), [[Ioannes Gottfriedus Herder|Ioannem Gottfriedum Herder]] (anno 1776) atque [[Fridericus Schiller|Fridericum Schiller]] (anno 1799) Vimariam in aulam suam vocavit. Die [[5 Novembris]] [[1782]] Carolöus Augustus [[francomurarius]] factus est. Ab anno [[1786]] dux militum exercitus [[Borussia]]e fuit. Inter [[Bella Coalitionum]] ab anno [[1792]] contra [[Francia]]m certavit. Post [[Proelium Ienense]] anno [[1806]] imperio militari se abdicavit et Ducatum in [[Confoederatio Rhenana|Confoederatio Rhenana]] induxit. Quod filius [[Carolus Fridericus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)|Carolus Fridericus]] anno [[1801]] Mariam Romanovam, filiam [[Paulus I (imperator Russiae)|Pauli I]] imperatoris [[Imperium Russicum|Russiae]] in matrimonium duxerat, [[Alexander I (imperator Russiae)|Alexandro I]] imperatore Russico suadente anno [[1814]] ad [[Consilium Vindobonense]] invitatus est: Ita anno [[1815]] Saxonia-Vimarii-Eisenach Ducatus Magnus elatus est. Die 5 Maii [[1816]] prima [[constitutio]] [[liberalismus|liberalis]] Ducati Magni promulgata est. Anno [[1817]] Carolo Augusto adnuente studiosi [[Universitas Litterarum Ienensis|Universitatis Litterarum Ienensis]] ad [[Festum Wartburgense]] convenerunt. Anno 1828 mortuus est, filius suus [[Carolus Fridericus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)|Carolus Fridericus]] ei successit.
 
==Nexus externi==
22 458

recensiones