Quantum redactiones paginae "Incunabula" differant

Content deleted Content added
Linea 19:
Si Biblia [[Iohannes Gutenberg|Gutenbergiana]] dicta, quem nisi primum saltem unum e primis libris typographicis constat fuisse, [[Moguntiacum|Moguntiaci]] ante 1455 excusa est, paucis annis ars noviter inventa e Moguntiaco in multas urbes Germanas propter [[Rhenus|Rhenum]] ([[Argentoratum]], [[Colonia Agrippina|Coloniam]], [[Basilea|Basileam]]...) et ad meridiem versus sitas ([[Bamberga|Bambergam]], [[Norimberga|Norimbergam]], [[Augusta Vindelicorum|Augustam Vindelicorum]]...) disseminabatur. Mox typographi Germani Alpes quoque transierunt atque artem typographicam in Italiam introduxerunt ([[Venetiae|Venetias]], [[Mediolanum]], [[Roma|Romam]]...), quae brevi tempore aemulatrix Germaniae facta est. Postea etiam in Franciam, Lutetiam (1470) et Lugdunum (1473) etc., in [[Belgica|Belgicam]] et Bataviam ([[Antverpia|Antverpiam]], [[Lovanium]], [[Guda|Gudam]]...), postremo in Hispaniam ([[Salmantica (Hispania)|Salmanticam]], [[Italica|Italicam]]...) et Angliam ([[Westminster]], [[Oxonia|Oxoniam]]...). Incunabula nonnumquam etiam in parvis oppidis excusa sunt, quia multae officinae tunc temporis itinerariae erant. Tribus decenniis igitur ars typographica toti Europae nota fuit.
 
Numerus editionum incunabularum hodie circa 30 000 aestimatur, exemplaria per editionem inter centum et quingenta. At si editiones nobis servatas per urbem dinumeres primum locum obtinet [[Venetiae]] (12%), secundum [[Lutetia Parisiorum]] (10%), tertium Roma (7%), quartum [[Colonia Agrippina|Colonia]] (5,5%), quintum [[Lugdunum]] (5%), sextum [[Lipsia]] (5%), septimum [[Augusta Vindelicorum]] (4,5%), octavum [[Argentoratum]] (4%)...<ref>[http://www.bl.uk/catalogues/istc/index.html Incunable short title catalogue]</ref>
 
==Recensiones==