Quantum redactiones paginae "Incunabula" differant

Content deleted Content added
Linea 16:
Ita paulatim incunabula ab imitatione manuscriptorum codicum discedebant et proprietates sui generis adsumebant, e quibus similiora libris saeculorum posteriorum fiebant. Quinto decimo saeculo exeunte prima pagina titulo dicata frequentior fit atque etiam imagine ligno incisa ornari solet, raro tamen adhuc locum officinae typographicae indicat. Item magnae litterae quae initium capitulorum denotant ligno incidi atque simul cum textu imprimi coeptae sunt : ita typographi vacuum locum pictoribus destinatum relinquere non iam cogebantur. Revera illa loca saepe usque ad memoriam nostram alba remanserunt quia pictores omnibus exemplaribus operam dare non poterant.
==De disseminatione geographica==
Si Biblia [[Iohannes Gutenberg|Gutenbergiana]] dicta, quem nisi primum saltem unum e primis libris typographicis constat fuisse, [[Moguntiacum|Moguntiaci]] ante 1455 excusa est, paucis annis ars noviter inventa e Moguntiaco in multas urbes Germanas propter [[Rhenus|Rhenum]] ([[Argentoratum]], [[Colonia Agrippina|Coloniam]], [[Basilea|Basileam]]...) et ad meridiem versus ([[Bamberga|Bambergam]], [[Norimberga|Norimbergam]], [[Augusta Vindelicorum|Augustam Vindelicorum]]...). Mox typographi Germani Alpes quoque transierunt atque artem typographicam in Italiam introduxerunt ([[Venetiae|Venetias]], [[Mediolanum]], [[Roma|Romam]]...), quae brevi tempore aemulatrix Germaniae facta est.
 
==Recensiones==