Quantum redactiones paginae "Incunabula" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
Praeterea quo fidelius manuscripta imitarentur, primi typographi non tantum litteras metallicas separatas conflabant sed etiam [[Ligatura|litteras ligatas]] vel variis signis diacriticis instructas plerumque [[Abbreviatio|abbreviaturas]] adnotantibus.
 
Primus liber xylographiis illustratus ''Edelstein'' Germanice inscriptus ('Gemma') [[Bamberga|Bambergae]] ex officina typographi Alberti Pfister circa annum 1461 in lucem prodiit. Iam a quarto decimo saeculo imagines xylographice expressae divulgabantur : tum vero simul cum textu typis metallicis scripto quem illustrabant, ex eadem forma, foliis imprimi coeperunt. Quod genus librorum illustratorum brevi tempore per omnem Europam in usu fuit. Illustrissima sunt ob multitudinem egregiamque artem imaginum ligno incisarum [[Liber chronicarum (Schedel)|Liber chronicarum]]<ref>[[Norimberga|Norimbergae]], 1493.</ref> et [[Hypnerotomachia Poliphili]]<ref>[[Venetiae|Venetiis]], apud [[Aldus Manutius|Aldum Manutium]], 1499.</ref>, item editiones illustratae fabularum [[Publius Terentius Afer|Publii Terentii]] [[Lugdunum|Lugduni]] a Iohanne Trechselio (1493)<ref>[http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k53187w/f4.image Gallica]</ref> et [[Argentoratum|Argentorati]] a Iohanne Grueninger (1496) publicatae.
 
Ita paulatim incunabula ab imitatione manuscriptorum codicum discedebant et proprietates sui generis adsumebant, e quibus similiora libris saeculorum posteriorum fiebant. Quinto decimo saeculo exeunte prima pagina titulo dicata frequentior fit, raro tamen adhuc locum officinae typographicae indicat. Item magnae litterae quae initium capitulorum denotant ligno incidi atque simul cum textu imprimi coeptae sunt : ita typographi vacuum locum pictoribus destinatum relinquere non iam cogebantur. Revera illa loca saepe usque ad memoriam nostram alba remanserunt quia pictores omnibus exemplaribus operam dare non poterant.