Quantum redactiones paginae "Incunabula" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
Praeterea quo fidelius manuscripta imitarentur, primi typographi non tantum litteras metallicas separatas conflabant sed etiam [[Ligatura|litteras ligatas]] vel variis signis diacriticis instructas plerumque [[Abbreviatio|abbreviaturas]] adnotantibus.
 
Primus liber xylographiis illustratus ''Edelstein'' Germanice inscriptus ('Gemma') [[Bamberga|Bambergae]] ex officina typographi Alberti Pfister circa annum 1461 in lucem prodiit. Iam a quarto decimo saeculo imagines xylographice expressae divulgabantur : tum vero simul cum textu typis metallicis scripto quem illustrabant, ex eadem forma, foliis imprimi coeperunt. Quod genus librorum illustratorum brevi tempore per omnem Europam in usu fuit. Illustrissima sunt ob multitudinem egregiamque artem imaginum ligno incisarum [[Liber chronicarum (Schedel)|Liber chronicarum]]<ref>[[Norimberga|Norimbergae]], 1493.</ref> et [[Hypnerotomachia Poliphili]]<ref>[[Venetiae|Venetiis]], apud [[Aldus Manutius|Aldum Manutium]], 1499.</ref>, item editiones illustratae fabularum [[Publius Terentius Afer|Publii Terentii]] [[Lugdunum|Lugduni]] a Trechselio (1493) et [[Argentoratum|Argentorati]] a Iohanne Grueninger (1496) publicatae.
 
==Recensiones==