Quantum redactiones paginae "Hercules Oetaeus" differant

m
Bot: removing {{Nexus desiderati}} because interwiki links are present; mutationes minores
m (Bot: removing {{Nexus desiderati}} because interwiki links are present; mutationes minores)
[[Fasciculus:Canova ErcoleLica 1.jpg|thumb|right|300px|Hercules et Lichas (1795). Sculptura [[Antonius Canova|Antonii Canova]].]]
'''Hercules Oetaeus''' est [[tragoedia]] [[Seneca]]e attributa et anno incerto scripta. Hodie critici in duas partes paene aequas dividuntur, quorum alteri paternitatem Senecae defendunt, alteri recusant. A stoico certe scripta videtur : nam doctrina porticus manifestior in hac fabula deprehenditur quam in ceteris Senecanis tragoediis. Praeterea aliquanto longior ceteris est (paene duo milia versuum!).
== Cur de Senecana attributione quidam dubitent. ==
Duae praecipuae causae sunt :
* Titulus ''Hercules Oetaeus'' nisi in manuscriptis familiae A dictae non legitur. In manuscripto E (= Etruscus), qui optimus videtur atque ad antiquissimam traditionem referri solet, duae fabulae ''"Hercules"''<ref>Haec et cui ''Hercules furens'' titulus vulgo est.</ref> inscriptae sunt. An Seneca eundem titulum duabus tragoediis dederit iure dubitari potest.
* Multi loci velut duplicationes esse videntur locorum similium cum in ceteris Senecanis tragoediis tum praecipue in [[Hercules furens|''Hercule furente'']].
 
== Argumentum ==
Patre eius Euryto occiso, [[Hercules]] [[Iole]], puella quam cupiebat, potitus est : cum aliis captivis eam [[Trachis|Trachinem]] apud uxorem [[Deianira]]m praemisit. Quae, cum vidit formosam puellam, zelotypia ardens ac metuens ne paelici postponeretur, primo de occidendo Hercule cogitat, mox promissorum [[Centaurus|centauri]] [[Nessus|Nessi]] meminit, qui moriens philtrum amoris ei dederat. Itaque tunicam modo textam sanguine centauri cum veneno [[Hydra|hydrae]] mixto imbuit atque per [[Lichas|Lichan]] servum ad maritum mittit. Hercules cum eam induit intolerabilibus cruciatibus torquetur nec sanari potest. Dolore furens Lichan saeviter necat. Deinde in monte Oetaeo rogum exstruit quo corpus comburatur. At pars divina quae a patre [[Iuppiter|Iove]] accepit in caelum recipitur.
 
Hoc argumentum iam a [[Sophocles|Sophocle]] in [[Trachiniae|Trachiniis]] tractatum erat ; [[Ovidius]] quoque epistolam Deianirae Herculi in [[Heroides|Heroidibus]] excogitarat et fabulam in [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]] libro nono narraverat. At in hac tragoedia interpretatio stoica facile inveniri potest : quamquam vitiis non caret, Hercules dolore ac postremo morte superanda ad divinitatem (id est ad sapientiam ?) pervenit. Nisi enim maximorum malorum metu liberatus, animus sapientiae capax non est.
 
== Tabula personarum ==
[[Fasciculus:Funeral of Hercules.jpg|thumb|right|300px|Pholoctetes ante rogum Herculis. Imago incisa sedecimi saeculi.]]
* [[Hercules]]
Scaena [[Trachis|Trachine]] est.
 
== Editiones ==
* Chaumartin, F. R., ed. [[1999]]. ''Sénèque Tragédies tome 3.'' Parisiis: Les Belles Lettres. ([[Collection des Universités de France]]) [Cum apparatu critico et versione Francogallica.]
 
== Nexus externi ==
* [http://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.hercules.shtml Textus Latinus]
== Notae ==
<references/>
 
{{Nexus desiderati}}
 
[[Categoria:Scripta saeculo 1]]
209 159

recensiones