Quantum redactiones paginae "Chemia organica" differant

m
Summarium vacuum
m (nova formula illarum 10,000 paginarum)
m
'''Chemia organica''' est disciplina [[chemia|chemica]] de [[compositum chemicum|compositis chemicis]] quae [[vinculum chemicum|vincula]] inter [[carbonium]] et [[hydrogenium]] continent. Exempla chemicarum organicarum sunt [[ethanum]], quod sex vincula inter carbonium et hydrogenium habet, et [[methanum]], quod quattuor habet. Inorganica autem sunt [[monoxidum carbonii]], [[dioxidum carbonii]], [[acidum carbonicum]], et aliae [[molecula]]e quae talibus vinculis carent. Fons [[biochemia]]e est, at oppositio chemiae organicae est ''[[chemia inorganica]]''.
 
== Historia ==
[[Fasciculus:Friedrich woehler.jpg|thumb|200px|Fridericus Wöhler]]
Nomen ''organica'' historice a verbo biologico [[organismus|'organismus']] deducitur. Olim omnes chemicae carbonium habentes solum in organismo nasci putabantur, quia eae chemicae fere semper in organismis viventibus inveniebantur. Sed [[Fridericus Wöhler]], chemicus [[Germania|Germanicus]], hanc rationem anno [[1828]] revicit,{{dubsig}}<!--= tied back, bound fast--> demonstrando synthesim [[urea]]e [[in vitro]]; nomen autem organica postea non mutatum est. Saepe igitur possumus chemicas invenire "organicas" quae non sunt per se ab origine organica.
 
12 590

recensiones