Quantum redactiones paginae "Sinus Codanus" differant

Content deleted Content added
m Falsos nexus intervici delevi.
Non stipula! (10K)
Linea 1:
{{Non stipula}}
[[ImageFasciculus:Codanus sinus.PNG|thumb|Sinus Codanus.]]
'''Sinus Codanus''' est sinus maris.
 
[[Image:Codanus sinus.PNG|thumb|Sinus Codanus]]
[[Pomponius Mela]] nuntiat in libro suo "''[[De situ orbis (Pomponius Mela)|De situ orbis]],"'' anno circiter [[44]]: "Super [[Albis|Albim]], Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. Hac re mare, quod gremio litorum accipitur, nusquam late patet, nec usquam mari simile; verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis, vagum atque diffusum facie amnium spargitur: qua litora attingit, ripis contentum insularum non longe distantibus, et ubique paene tantumdem, it angustum et par freto; curvansque se subinde, longo supercilio inflexum est. In eo sunt Cimbri et Teutoni; ultra, ultimi Germaniae Hermiones."
 
Quid est Sinus Codanus in geographia hodierna? Sunt qui putent Sinum Codanum "Kattegat" esse, quod ex similitudine litterarum "COD" et "KAT" coniciunt. Alii Sinum Codanum [[Mare Balticum]] esse arbitrantur, ex quo sequeretur Melam non ad loci situs fidem narravisse. Sed contra in aliis locibus describendis Mela bene et recte scribebat. Quid Mela re vera nuntiat?