Quantum redactiones paginae "Titus Didius" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== Cursus honorum ==
Ipse anno [[113 a.C.n.|113]]/[[112 a.C.n.]] ''IIIvir monetalis'' erat. Anno [[103 a.C.n.|103]] [[tribunus plebis]] frustra collegam Gaius Norbanum impediebat, ne [[Quintus Servilius Caepio (consul 106 a.C.n.)|Quintum Servilium Caepionem]] cladis apud [[Arausio]]nem acceptae accusaret<ref>[[Marcus Tullius Cicero]], ''de oratore'' II 197</ref>. Anno [[101 a.C.n.|101]] [[praetor|praeturam]] adeptus est atque [[Macedonia (provincia Romana)|Macedoniam]] administravit. Hoc magistratu fungens Caenos et Scordiscos populos in [[Thracia]] vicit. Deinde anno [[99 a.C.n.]] triumphavit [[Roma]]e atque anno sequente una cum [[Quintus Caecilius Metellus Nepos|Quinto Caecilio Metello Nepote]] consul electus est. Cum collega leges magni momenti tulit: ''Legem Caeciliam Didiam'', quae stipulavit, ut leges aliquot dies (''trinundinum'') antequam populus decerneret, publicarentur<ref>Marcus Tullius Cicero, ''de domo sua'' 41</ref>. ''Lege satura'' vetitum est, ne decreta, quae ad res diversas pertinerent, una lege componerentur<ref>Marcus Tullius Cicero, op. cit. 20</ref>. Tum proconsul [[Hispania Citerior|Hispaniae Citerioris]] (ad annum [[93 a.C.n.|93]]) Celtiberos seditiosos crudeliter - inter tribunos militum tum erat [[Quintus Sertorius]] - vicit<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Iberica'' 431-436.</ref>. De eis iterum triumphavit<ref>Marcus Tullius Cicero, ''pro Plancio'' 61</ref>. Inter [[Bellum Sociale]] in Campania pugnavit, anno [[89 a.C.n.]] [[Herculaneum]] expugnavit atque die [[11 Iunii]] [[89 a.C.n.]] apud [[Nola]]m vel [[Pompeii|Pompeios]] cecidit<ref>[[Publius Ovidius Naso]], ''Fasti'' VI 6,567-568</ref>.
 
== Bibliographia ==