Quantum redactiones paginae "Viriathus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Madrazo Viriatus HighRes.jpg|thumb|300px|''Mors Viriathi'', depicta a José de Madrazo (anno 1814)]]
'''Viriathus''' (in fontibus Graecis etiam {{Polytonic|Οὐρίατθος}}; circa [[180 a.C.n.|180]]-[[139 a.C.n.]]) fuit dux [[Lusitania|Lusitanorum]], qui per circiter decem annos Romanis obstitit quin Lusitaniam, id est occidentales [[Iberia]]e regiones inter flumina [[Tagus|Tagum]] et [[Durius|Durium]] positas, pacare possent, donec fraude familiarium suorum necaretur, quos donis pollicitationibusque corruperat consul Romanus [[Quintus Servilius Caepio|Servilius Caepio]]<ref>Ita Appianus et paene omnes ceteri auctores. [[Eutropius (rerum gestarum scriptor)|Eutropius]] solus alteram traditionem rettulit quae Caepionem insontem faciebat.</ref>. Quam caedem ut indignam ignominiosamque plerique auctores Latini postea infamaverunt<ref>[[Valerius Maximus]] IX,6,4 etc.</ref>. Hodie a nationibus Hispanica et Lusitanica tamquam [[Heros|heros]] tragicus et conditor celebratur atque plures statuae in paeninsula erectae in eius honorem inveniuntur.
== Quid in Hispania ante Viriathum acciderit ==
Africa capta, Romani imperium propagaverunt ad [[Hispania Romana|Hispaniam]], quae in duas provincias divisa est: [[Hispania Citerior]] et [[Hispania Ulterior|Ulterior]] (197 a.C.n.). Quamquam civitates utriusque provinciae patienter imperium Romanorum perferebant, tamen hostiles adfines gentes turbabant legiones Romanas. Non solum non summissae erant, sed etiam pacatas regiones ad seditinem hortabantur. Inde in Hispania opus erat magnis copiis ad impetum sustinendum hostium.