Quantum redactiones paginae "Viriathus" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
==De rebus a Viriatho gestis==
Humili genere natus erat, ut apparet ex eo quod apud abbreviatorem [[Titus Livius|Titi Livii]] ([[Ab Urbe condita]], periocha 52) legimus : ''Viriathus in Hispania, primum ex pastore venator, ex venatore latro, mox iusti quoque exercitus dux factus, totam Lusitaniam occupavit''. Unus e paucis fuit qui perfidiam praetoris [[Servius Sulpicius Galba (consul 144 a.C.n.)|Sulpicii Galbae]] effugere potuerunt : is enim postquam in fidem suam Lusitanos milites acceperat eos omnes trucidari iussit ([[150 a.C.n.]]). Mox ob ingenium virtutemque dux popularium factus [[Praetor|praetores]] Gaium Plautium et Gaium Vetilium<ref>Qui etiam necatus est secundum traditionem ab Appiano relatam (''Iberica'' 266).</ref> vicit. Quocirca Romani postea [[Consul|consules]] contra eum miserunt qui tamen rem non multo felicius gerebant. Viriathus ceteras gentes Hispanicas quoque ad rebellionem incitabat : ita belli Numantini instigator
fuisse traditus est<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus,]] ''Iberica'', 279-280 et 322.</ref>, cui Romani non ante annum [[133 a.C.n.]] finem facere potuerunt.