Quantum redactiones paginae "Viriathus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Madrazo Viriatus HighRes.jpg|thumb|300px|''Mors Viriathi'', depicta a José de Madrazo (anno 1814)]]
'''Viriathus''' (in fontibus Graecis etiam {{Polytonic|Οὐρίατθος}}; circa [[180 a.C.n.|180]]-[[139 a.C.n.]]) fuit dux [[Lusitania|Lusitanorum]], qui per circiter decem annos Romanis obstitit quin Lusitaniam, id est occidentales [[Iberia]]e regiones inter flumina [[Tagus|Tagum]] et [[Durius|Durium]] positas, pacare possent, donec fraude familiarium suorum necaretur, quos donis pollicitationibusque corruperat consul Romanus [[Quintus Servilius Caepio|Servilius Caepio]]<ref>Ita Appianus. Conrtra altera traditio (e.g. Eutropius) insontem esse Caepionem volebat.</ref>. Quam caedem ut indignam ignominiosamque plerique auctores Latini postea infamaverunt.
== Quid in Hispania ante Viriathum acciderit ==
 
Africa capta, Romani imperium propagaverunt ad [[Hispania Romana|Hispaniam]], quae in duas provincias divisa est: [[Hispania Citerior]] et [[Hispania Ulterior|Ulterior]] (197 a.C.n.). Quamquam civitates utrarumque provinciarum perferebant patienter imperium Romanum, tamen hostiles adfines gentes turbabant legiones Romanas. Non solum non summissae erant, sed etiam incitabant pacatas regiones. Inde in Hispania opus erat magnis copiis ad impetum sustinendum hostium.
==De rebus a Viriatho gestis==
Humili genere natus erat, ut apparet ex eo quod apud abbreviatorem [[Titus Livius|Titi Livii]] ([[Ab Urbe condita]], periocha 52) legimus : ''Viriathus in Hispania, primum ex pastore venator, ex venatore latro, mox iusti quoque exercitus dux factus, totam Lusitaniam occupavit''. Unus e paucis fuit qui perfidiam praetoris [[Servius Sulpicius Galba (consul 144 a.C.n.)|Sulpicii Galbae]] effugere potuerunt : is enim postquam in fidem suam Lusitanos milites acceperat eos omnes trucidari iussit ([[150 a.C.n.]]). Mox ob ingenium virtutemque dux popularium factus [[Praetor|praetores]] Gaium Plautium et Gaium Vetilium<ref>Qui etiam necatus est secundum traditionem ab Appiano relatam (''Iberica'' 266).</ref> vicit. Quocirca Romani postea [[Consul|consules]] contra eum miserunt qui tamen rem non felicius gerebant. Viriathus ceteras gentes Hispanicas quoque ad rebellionem incitabat : ita belli Numantini instigator
fuisse traditus est, quod ante annum 133 a.C.n. non cessavit.
== Praelusio ==
 
Africa capta, Romani imperium propagaverunt ad [[Hispania Romana|Hispaniam]], quae in duas provincias divisa est: [[Hispania Citerior]] et [[Hispania Ulterior|Ulterior]] (197 a.C.n.). Quamquam civitates utrarumque provinciarum perferebant patienter imperium Romanum, tamen hostiles adfines gentes turbabant legiones Romanas. Non solum non summissae erant, sed etiam incitabant pacatas regiones. Inde in Hispania opus erat magnis copiis ad impetum sustinendum hostium.
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>