Quantum redactiones paginae "Georgia" differant

Content deleted Content added
Linea 352:
Aëria et maritima vectura in Georgiā evolvitur, cum hac primā praecipue uterentur plerique viatores et esset haec ultima oneribus. Georgia in praesenti quattuor internationales [[aëroportus|aëroportūs]] habet; quorum maximus est longe [[Aëroportus Internationalis Tiphlitanus Siota Rustaveli]] ([[Georgice]] თბილისის შოთა რუსთაველის სახელობის საერთაშორისო აეროპორტი), societatis aëronauticae [[Georgian Airways]] (Georgice ჯორჯიან ეარვეისი) centrum, quae conexūs cum multis magnis Europaeis urbibus offert. Alii aëriportūs in hac natione valde subevoluti sunt aut programmato commeatū carent, quamquam, nuperrime, conatūs perfecti sunt ad solvenda ambo problemata. Est [[portus|portuum]] numerus iuxta Georgianum [[Pontus Euxinus|Ponti Euxini]] litus, quorum maximus et occupatissimus est Portus [[Bathys|Batheos]]; etsi haec urbs ipsa statio balnearis est, eius portus praecipuum onerum terminale in Caucaso est et crebro eo utitur vicina [[Atropatene (res publica)|Atropatenē]] sicuti transitūs loco ad efficiendam energeticam perlationem versus Europam. Programmatae et conductae diaconiae navis traiectoriae viatoribus Georgiam [[Ucraina]]e et [[Turcia]]e conectunt.
 
===Educatio et scientia===
Educativum Georgiae systema late modernizantes, quamquam controversas, reformulationes ex anno [[2004]] passum est. Educatio in Georgiā obligatoria est omnibus pueris inter sex et quattuordecim annos natis. Scholare systema divisum est in [[schola elementaria|elementariam]] (sex annos; inter sex et duodecim annos natis), basicam (tres annos; inter duodecim et quindecim annos) et secundariam (tres annos; inter quindecim et duodeviginti annos natis), aut alternative polytechnicum institutum (duos annos). Studentes cum scholae secundariae testimonio accessum ad educationem superiorem habent. Solum studentes qui Examina Nationalia Unificata superaverunt ad educationis superioris institutum publice missum adscribi possunt, secundum classificationem punctorum his examinibus obtentorum.
 
Pleraque instituta tres studii ordines offerunt: [[baccalaureatus|Baccalaureatūs]] Programma (e tribus ad quattuor annos); [[gradus magistralis|Gradūs Magistralis]] Programma (per duos annos); et [[doctoratus|Doctoratūs]] Programma (per annos tres). Etiam est Periti Certificati Programma quod unius ordinis programma educationis superioris e tribus ad sex annos durans repraesentat. Ex anno [[2008]], educationis superioris instituta viginti publice missa sunt a Ministerio Educationis et Scientiae Georgiae. [[Index Scholarizationis Grossus]] in [[schola elementaria|primariā]] erat 94% perihodo inter [[2001]] et [[2006]].
 
===Salus et opitulatio socialis===