Quantum redactiones paginae "Nummi Imperii Romani" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Nummi Imperatorum Romanorum''' vel '''Imperii Romani''', sunt nummi in nomine civitatis Romanae eo tempore percussi quo ab imperatoribus regebatur. Sedecimo saeculo apud primos numismatistas a [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]]<ref>Quia [[Suetonius|Suetonium]] sequebantur ut [[Aeneas Vicus]] et [[Hubertus Goltzius]].</ref> vel a [[Pompeius|Pompeio]]<ref>Sic [[Adolphus Occo (1524-1606)|Adolphus Occo]] et nono decimo saeculo [[Henricus Cohen (numismatista)|Henricus Cohen]].</ref> incipiebant, hodie vero doctrinam historicam de mutata republica vulgo acceptam sequentes, ab [[Octavianus Augustus|Augusto]] (27 a.C.n.). Nam nova ratio monetaria ([[Sestertius|sestertius]] ex [[Orichalcum|orichalco]], non iam ex argento etc.), quae usque ad tertium saeculum duravit, ab Augusto circa 23/20 a.C.n. instituta est. Nec tamen absurda erat divisio prior : etenim cum ductores exercituum nummos ex animo cudunt atque effigiem suam eis imponunt, tum monetam apparet in arbitrio [[Senatus Romanus|senatus]] magistratuumque non iam positam esse. Itaque illi nummi nonnumquam "imperatorii" dicuntur quia in castris per [[Bellum civile|bella civilia]] ab imperatoribus (id est victoribus ducibus) fiebant. Praecipua tamen causa cur illam divisionem assumpserint fuit incertissima adhuc chronologia [[Triumviratus|triumvirum monetalium]] ; contra chronologia nummorum imperatorum facilius probabatur.
 
Nonnullae [[Provincia|provinciae]] (ArgyptusAegyptus, Asia, Syria) nummos sui generis, qui ad pondus drachmae exigebantur et Graecis litteris inscripti erant, etiam tempore [[Imperatores Romani|imperatorum Romanorum]] retinuerunt ; simili modo coloniae et municipia aeneos nummos parvi pretii ad commercium locale destinatios percutere non desierunt : qui nummi, quamquam effigiem imperatoris Romani ex altero latere plerumque exhibent, tamen a nummis proprie Romanis separantur atque sive ''[[Nummi Romani provinciales|provinciales]]'' sive ''[[Nummi Romani provinciales|Graeci imperiales]]'' vulgo appellantur.
== Notae ==
{{div col|cols=2}}