Quantum redactiones paginae "Nummi Imperii Romani" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Nummi Imperatorum Romanorum''' vel '''Imperii Romani''', sunt nummi in nomine civitatis Romanae percussi eo tempore quo ab imperatoribus regebatur. Sedecimo saeculo apud primos numismatistas a [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]]<ref>Quia [[Suetonius|Suetonium]] sequebantur ut [[Aeneas Vicus]] et [[Hubertus Goltzius]].</ref> vel a [[Pompeius|Pompeio]]<ref>Sic [[Adolphus Occo (1524-1606)|Adolphus Occo]] et post eum [[Henricus Cohen (numismatista)|Henricus Cohen]].</ref> incipiebant, hodie vero doctrinam historicam de mutata republica vulgo acceptam sequentes, ab [[Octavianus Augustus|Augusto]] (27 a.C.n.). Nam nova ratio monetaria ([[Sestertius|sestertius]] ex [[Orichalcum|orichalco]], non iam ex argento etc.), quae usque ad tertium saeculum duravit, ab Augusto circa 23/20 a.C.n. instituta est. Nec tamen absurda erat divisio prior : etenim cum ductores exercituum nummos ex animo cudunt atque effigiem suam eis imponunt, tum monetam apparet in arbitrio [[Senatus Romanus|senatus]] magistratuumque non iam positam esse. Itaque illi nummi nonnumquam "imperatorii" dicuntur quia in castris ab imperatoribus (id est victoribus ducibus) fiebant. Praecipua tamen causa cur illam divisionem assumpserint fuit incertissima adhuc chronologia triumvirorum monetalium ; contra chronologia nummorum imperatorum facilius oribabatur.
== Notae ==
{{div col|cols=2}}