Quantum redactiones paginae "Antonius Piso" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
Hic liber est prima dissertatio Francogallica quae non tam testimoniis auctorum antiquorum quam ipsis numismatibus in cimeliarcho auctoris collectis innititur. Ante Pisonem [[Aeneas Vicus]] (''Discorsi sopra le medaglie de gli antichi'', 1555) et [[Sebastianus Erizzo]] (''Discorso sopra le medaglie degli antichi'', 1559) dissertationes eiusdem generis, siquidem gemmas exceperis, [[Italiane]] ediderant. In praefatione Piso confitetur sibi facilius fuisse de tali argumento Latine scribere, quoniam ipsa verba e fontibus repetisset, aliter tamen fecisse quia non tantum a doctis sed ab omnibus antiquitatum amatoribus intelligi voluerat. Ut Sebastianus Erizzo Piso secundam partem addidit, qua commentariis suis nummos et gemmas e sua collectione selectas illustrat, quae quidem aliquid ad antiquitatem cognoscendam conferant.
 
Illa numismata et gemmae aeri incisae viginti tabulis exeunte volumine positis conspiciuntur. In quibus tabulis monogramma illustris chalcographi [[Petrus Woeriot|Petri Woeriot]] agnoscitur. MagnoPraestantis constabantoperis sunt illae chalcographiae et, quia magno constabant, ipsum ducem Carolum III impensis de suo contulisse ex epistola dedicatoria accepimus.
 
== Notae ==