Quantum redactiones paginae "Compilatio Panamensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 7:
Actis Panamensibus continentur data personalia consortium societatum extraterritorialium nec non notitiae ad homines illis societatibus praepositos pertinentes, inter quos enumerantur etiam [[politicus|politici]] conspicui quinque civitatum, quae sunt [[Argentina]], [[Islandia]], [[Arabia Saudiana]], [[Ucraina]], [[Emiratus Arabici Coniuncti]]. Enumerantur etiam propinqui et familiares magistratuum ducumque 40 civitatum, inter quas [[Brasilia]],[[Sinae]], [[Peruvia]], [[Francia]], [[India]], [[Malaesia]], [[Mexicum]], [[Pakistania]], [[Romania]], [[Russia]], [[Africa Australis]], [[Hispania]], [[Syria]], [[Britanniarum Regnum]].<ref>Main & Worthington 2016.</ref>
 
Inter res severas sunt etiam quae tragicomicae videntur, nam grafeum Mossack Fonseca, cum [[lavatio pecuniae|pecuniis lavandis]] prodesse, aut tributorum exactores negotia clientium celare vellet, adhibuit sequestres, qui suo nomine societates moderarentur sive se societatibus praepositos esse simularent. Itaque investigatores actorum cognoverunt unam ex praepositis iam anno 2007 vita defunctam esse. Alia officialis moderatricis partes agens paene 11&thinsp;000 societatibusmilibus societatum praeposita est.<ref>[http://www.univision.com/noticias/papeles-de-panama/la-oficinista-de-las-11-000-empresas La oficinista de las 11,000 empresas]. ''Univision Noticias.</ref>
 
== Notae ==