Quantum redactiones paginae "Cynismus" differant

Content deleted Content added
de ascesi
de notionibus
Linea 3:
[[Fasciculus:Waterhouse-Diogenes.jpg|thumb|200px|''Diogenes scribens'' in dolio suo in quo philosophus vixisse traditur; imago a [[Iohannes Gulielmus Waterhouse|Iohanne Gulielmo Waterhouse]] picta anno [[1882]]]]
 
'''Cynismus''' (a verbo [[Lingua Graeca|Graeco]] {{polytonic|κύων}} '[[canis]]', cognomen auctori [[Diogenes Cynicus|Diogeni Sinopensi]] datum) est [[schola philosophica]] ab [[Antisthenes|Antisthene]] constituta [[Saeculum 4 a.C.n.|quarto saeculo a.C.n.]], et huius institutionis sectatores "''Cynici''" nominantur. Cynici [[mos|mores]] atque omnes rationes usu receptas recusabant, ut [[religio]], verecundia, decorum, modus induendi, putantes modum solum ad [[virtus|virtutem]] consequendam vitam sine vitiis vel commodis esse.
 
==Historia Cynismi==
Cynici [[philosophia Graeca antiqua|Graeci]] [[philosophia Romana|Romanique]] sustinebant tantum [[virtus|virtutem]] ad vitam prosperam ac idoneam admovere, dein omnia reiciebant quae ad virtutem perfectam non afferebant. Tum a negotiis publicis familiaque cedebant, a moribus maiorum discedebant, praeceptis de [[salus|valetudine]] tuenda vel modestiae non consulebant, nonnumquam vivebant "more canium" (nam hoc interpretatur Graecum verbum {{polytonic|κυνικός}}, id est "similis cani").
 
Antisthenes, constitutor scholae Cynicae [[saeculum 4 a.C.n.|saeculo 4 a.C.n.]] et discipulus [[Socrates|Socratis]], esse videtur, cuius [[sententia]] in duas partes exprimitur: in primis suadebat Antisthenes discipulis suis ut maxime contenderent ad optimam virtutem exercendam; dein admonebat ut omnia commoda atque inutilia relinquerent.
 
Antisthenes praeceptor Diogenis Sinopensis fuit, qui habitus est auctor maximus philosophiae Cynicae. Traditur Diogenes vixisse in dolio sine ullis commodis vel [[voluptas|voluptatibusque]] et dixisse (de [[Diogenes Laertius|Diogenis Laertii]] scriptis) se "[[cosmopolitanismus|civem omnis mundi]]" esse. Volebat Diogenes aliis hominibus ostendere [[sapientia]]m esse in homine a [[societas humana|societate]] atque a negotiis remoto et verisimile est eum ipsum nominavisse Cynicum ob suum [[ars vivendi|modum vivendi]].
 
A saeculis [[saeculum 19|undevicesimo]] et [[saeculum 20|vicesimo]] p.C.n. usque ad haec tempora, verbum ''Cynismi'' interpretatum est sensu lato habitum dimissionis animi, diffidentiae societatis, spei deceptae.
Linea 28:
== Vide etiam ==
*[[Ascesis]]
*[[Cogitatio libera]]
*[[Misanthropia]]
*[[Melancholia]]