Quantum redactiones paginae "Morphologia (linguistica)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 157:
 
in quibus confinia morpharum designationesque functionum perspicua sunt. Pluralis enim numerus /i/ morpha, nominativus autem casus /ssa/ morpha designantur. At in linguis '''fusionalibus''' aliter res se habet.
 
Cum enim in linguis agglutinativis morphis grammaticis sua cuique formae et significati congruentia sint, linguae fusionales sicut Latina eiusmodi simplicitate carent. Exemplo sit verbi forma ''lupum'', quae ex radice /lup/ et suffixo /um/ constat, in qua morpha grammatica inter se confusae sunt duae functiones grammaticae (aut tres, si [[genus grammaticum]] his adnumeratur). Eiusmodi morpha [[portmanteau]] velut vidulus est, in quo tres functiones q.s. {CASUS:[[accusativus|A<small>CC</small>]] & NUMERUS:[[numerus singularis|S<small>G</small>]] & GENUS:M<small>ASC</small>} adnumeratae sunt. Nec semper clarum est, quomodo morphae secandae sint. Exemplo sit forma q.e. ''lupam''. Utrum /lupa+m/ an /lup+am/ describendum est? Posita forma q.e. /lup+am/ eandem describendi rationem sequamur ac in describenda forma q.e. /lup+um/. Itaque suffixo haec descriptio adnumeretur: /am/:{CASUS:[[accusativus|A<small>CC</small>]] & NUMERUS:[[numerus singularis|S<small>G</small>]] & GENUS:F<small>EM</small>}. Sin autem /lupa+m/ descriptionem posuerimus, dicere poterimus generis communis accusativum simpliciter morpha portmanteau /m/ designari; itaque /m/:{CASUS:[[accusativus|A<small>CC</small>]] & NUMERUS:[[numerus singularis|S<small>G</small>]]}. At stirpi /lupa/ status {GENUS:F<small>EM</small>} adnumeretur. Eadem opera etiam ''lupum'' formae descriptio sit /lupu+m/, in qua /lupu/ in radicem /lup/ et vocalem thematicam /u/ (vel /o/, quae veritati [[methodus historico-comparativa|historicae]] congruat; cf. [[lingua Graeca antiqua|Grc.]] λύκ+ο+ν) distribuitur. Quae describendi ratio veritatem historicam repetens praeferri solet praesertim a [[phonologia generativa|phonologis generativis]], qui a forma fundamentali /lup+o+m/ regula phonologica q.e. "o&nbsp;→&nbsp;u&nbsp;/&nbsp;__&nbsp;m#" ''lupum'' ducunt. Hic quidem nostrum non est unam alteramve solutionem commendare.<ref>Cf. Janson 1971; Matthews 1972.</ref>