Quantum redactiones paginae "Enontekiö" differant

16 octeti additi ,  6 years ago
Summarium vacuum
m (cat)
No edit summary
'''Enontekiö''' ([[Finnice]]: ''Enontekiö'', [[Lingua Samica Septentrionalis|Linguá Samicá Septentrionali]]: ''Eanodat'', [[Suecice]]: ''Enontekis'') est municipium fere 1 870 incolarum in [[Lapponia (Finnia)|Lapponia]], [[Finnia]] situm. Nomen suum Finnicum derivatur vetere [[Nomen substantivum|substantivo]] Finnico ''eno'', quod ''amnem'' significat, et [[Verbum (temporale)|verbo]] ''tehdä'', quod ''facere'' convertur; initium enim amnis [[Ounasjoki]] in Enontekiö situm est, sive ab Enontekiö "''factum''" est. Municipium etiam "''bracchium Finniae''" nominatur; quod eo fit, ut apud Finnicos sua civitas interdum "''Suomi-neito''" (sc. ''Virgo Finnia'') personificetur, et Enontekiö ut bracchium videatur. Bracchium alterum scilicet sit regio [[Petsamo]], quem Virgo Finnia "amiserit", cum regio [[Russia]]e tradita sit partim anno [[1940]] et omnino [[1947]].
[[imago:Enontekiö Kilpisjärvi.JPG|thumb|left|''Kilpisjärvi'' lacus in Enontekiö]]
 
{{Commonscat}}
 
{{Finnia-stipula}}
Usor anonymus