Quantum redactiones paginae "Morphologia (linguistica)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 148:
=== De confiniis morpharum ===
Quotae morphae sunt verbi formae q.e. ''calceamentariusque''? Segmentum certissimum est ''que'' [[cliticum|inclinativum]], quod — contra ac τε Graecum — sine spatio verbo priori adiungi solet. ''Calceamentarius'' a nomine deverbali q.e. ''calceamentum'' ductum est. ''Calceamentum'' autem, itemque ''calceator'' 'qui calceat, calceolarius', a [[stirps (linguistica)|stirpe]] verbali /kalkeā-/ ductum est sicut ''blandimentum'' et ''blanditor'' a blandiendi verbi stirpe /blandī-/ ducta sunt. Nam /ā/ et /ī/ vocales stirpales coniugationem designant; itaque segmenta propria sunt /kalke+ā+/ et /bland+ī+/. Quae cum ita sint, nihil obstat, quin formam q.e. ''calceamentariusque'' ex sex morphis constare ponamus, quae sunt ''calce+a+ment+ari+us+que''. Quae morphae in aliis quoque nominibus reperiuntur. Dixerit quidem quispiam morpharum numerum nihilo minus septem esse, quod ''calceus'' a radice /kalk-/ (unde ''calx'' 'pars posterior imi pedis, calcaneum') et verbum denominativum ''calcare'') derivatum sit: ''calc+e+a-ment+ari+us+que''. Quae quidem descriptio [[etymologia|derivationem etymologicam]] [[synchronia|derivatione synchrona]] miscet. Quamquam enim ''calceus'' olim temporibus perantiquis a ''calce'' (vel potius [[radix (linguistica)|radice]] /kalk-/) suffixo adiectivo ''+eo+'' ductum esse videtur, origo derivati *''calc+eo+s'' addito tempore locutores fugit, et significatio 'ad calcem pertinens' speciatim ad 'caliginem' vel 'calceamentum' relata est, neque igitur relatio "''calceus'' a ''calce''", cum significationes nimium differrent, iam [[Sprachgefühl|conscientiae linguae]] locutorum congruebat.
 
=== Quomodo designentur functiones grammaticae ===
In compluribus linguis functiones grammaticae eodem modo designantur, sc. [[affixum|affixis]] radicibus stirpibusve additis, quibus verba multiiuga ex simplicioribus deriventur. [[Suffixum|Suffixa]] usitatissima sunt. In linguis enim quae '''[[lingua agglutinativa|agglutinativae]]''' dicuntur, morphae grammaticae ita concatenantur, ut cuique functio propria sit. Exemplo utamur [[lingua Finnica]]:
 
# ''kallio'' 'saxum' | /kallio/ '[[nominativus]] [[numerus grammaticus|singularis]]'
# ''kalliossa'' 'in saxo' | /kallio+ssa/ '[[inessivus]] [[singularis]]'
# ''kallioissa'' 'in saxis' | /kallio+i+ssa/ 'inessivus pluralis',
 
in quibus confinia morpharum designationesque functionum perspicua sunt. Pluralis enim numerus /i/ morpha, nominativus autem casus /ssa/ morpha designantur. At in linguis '''fusionalibus''' aliter res se habet.