Quantum redactiones paginae "Alfredus Ludovicus Kroeber" differant

m
Summarium vacuum
m (Correctio grammatica)
m
'''Alfredus Ludovicus Kroeber''' ([[11 Iunii]] [[1876]]—[[5 Octobris]] [[1960]]) fuit unus ex potentissimis [[educatio|eruditis]] in [[anthropologia]] [[Civitates Foederatae|Americana]] [[saeculum 20|saeculi vicensimi]].
 
Kroeber, in [[urbs|urbe]] [[Hoboken (Nova Caesarea)|Hoboken]] [[Nova Caesarea|Novae Caesareae]] natus, [[lingua|linguis]] [[lingua Latina|Latinae]] et [[lingua Graeca|Graecae]] in [[schola]] loci studuit. In [[Universitas Columbiae|Collegio Columbiae Universitatis Columbiae]] aetate sexto decimo [[matriculatio|matriculavit]]. Gradum [[Artium Baccalaureus|A.B.]] in [[lingua Anglica|Anglico]] anno [[1896]] accepit; iterum gradum [[M.A.]] in ludis romanticis anno [[1897]]. Discipulus [[Franciscus Boas|Francisci Boas]] in [[Universitas Columbiana|Universitate Columbiana]], dissertatione de ornato [[Arapaho]]ensi [[symbolismus (artes)|symbolismo]], gradum [[Ph.D.|philosophiae doctoris]] anno [[1901]] accepit—primum Ph.D. in anthropologia abs Columbia concessum. Diu habitavit [[Berkeleia]]e [[California]]e, ubi professor anthropologiae [[Universitas Californiensis Berkeleiae|Universitatis Californiae Berkeleiae]] docuit et caput fuit Musei Anthropologiae Universitatis Californiae (nunc [[Museum Anthropologiae Phoebe A. Hearst|Musei Anthropologiae Phoebe A. Hearst]]). Sedes hodierna partis anthropologicae universitatis est Kroeber Hall. Ab [[universitas|universitate]] et [[museum|museo]] anno [[1946]] se removit.
 
Kroeber [[anthropologia culturalis|anthropologia culturali]] praecipue innotuit, sed etiam [[archaeologia|archaeologicos]] in [[Novum Mexicum|Novo Mexico]], [[Mexicum|Mexico]], [[Peruvia]]que situs excavavit, et archaeologiam [[cultura]]mque conectendo anthropologiam evoluit. Qui cum discipulis [[scientia (ratio)|scientiam]] de occidentalibus [[Indi Americani|Indorum Americanorum]] tribubus in [[Civitates Foederatae|Civitatibus Foederatis]], in ''Handbook of Indians of California'' (1925) edita conservando, opus grave fecerunt. Theorias [[area culturis|areae culturalia]] et [[configuratio culturalis|configurationis culturalis]] evolvit et in [[liber|libro]] ''Cultural and Natural Areas of Native North America'' (1939) elaboravit.
5 194

recensiones