Quantum redactiones paginae "Polybius" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
 
== Vita ==
[[Megalopolis|Megalopoli]] in [[Arcadia]] nobili diviteque familia natus et verisimiliter ab optimis magistris educatus, Polybius prima aetate [[Philopoemen|Philopoemenem]] comitabatur, apud quem et scientiam militarem et rerum publicarum adminisrandarum sollertiam percepit. Pater eius, [[Lycortas]], [[Foedus Achaicum|Foederis Achaici]] strategus fuerat et tempore belli inter Romanos et regem Macedonum [[Perses (Macedonum rex)|Perseum]] Polybius [[Hipparchus (discretiva)|hipparchiam]] circa 169 a.C.n. adeptus est<ref>''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' XXVIII,6.</ref> : unde verisimile et ipsum paulo post strategiam gesturum fuisse. In illis angustiis rerum libertatem patriae suae ceteris postpositis tueri volebat. At quia pater Lycortas in conciliis suaserat ut neutris partibus in illo bello faverent<ref>''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' XXVIII,6.</ref>, ab inimicis, qui aliter de rebus publicis censuerant, apud victores Romanos incusatus est<ref>''Hist.'' XXVIII,3.</ref> ; qui filium Polybium inter obsides tradi iusserunt atque eum Romam duxerunt ubi septemdecim annos remansit. Romae, autem, propter mores elegantes in [[gens Aemilia|gentem Aemiliam]], insignem familiam, receptus est, praecipue ab [[Lucius Aemilius Paullus Macedonicus|Aemilio Paulo]], qui in [[Tertium Bellum Macedonicum|Bello Tertio Macedonico]] vicit. Aemilius Paulus ei liberos, [[Quintus Fabius Maximus Aemilianus|Fabium Maximum]] et [[Scipio Aemilianus Africanus|Scipionem Iuniorem]], praecipiendos commendavit. Cum obsides Achaei anno [[150 a.C.n.]] liberati essent<ref>[[Plutarchus]], ''Cato Maior'' IX.</ref>, Polybio domum redire licuit. Proximo anno tamen cum amico et quondam discipulo Scipione ad [[Africa]]m iam contendit<ref>''Hist.'' XXXVI,11.</ref>, atque postea eum etiam ad obsidionem [[Carthago|Carthaginiensem]] ([[146 a.C.n.]]) comitatus est.
 
Eodem anno ([[146 a.C.n.]]) [[Corinthus|Corintho]] deleto, ad Graeciam rediit et, peritus rerum Romanarum ut condicio victorum popularium suorum aliquantum leniretur effecit dum eos novis legibus a Romanis datis (id est servitute) assuefacit ; quapropter magnis honoribus in Graecia dignus visus est<ref>''Hist.'' XXXIX,3,11 et XXXIX,5. Quod confirmat [[Pausanias (scriptor)|Pausanias]] in ''[[Descriptio Graeciae|Periegesi]]'' sua.</ref>.