Quantum redactiones paginae "Ecclesia Dominicanorum (Erfordia)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9:
 
Curia Erfordiensis ecclesiam Dominicanorum oratorium officiale instituit. Post sic dictam [[Reformatio]]nem senatores complexum augeri fecerunt et in monasterio prisco ludos instituerunt. Ecclesia ipsa parochialis quaedam maxima facta est, nobilissima inter protestantica fana municipalia! Quotannis cum primo convenirent senatores, homilia senatoria quae dicebatur habita est in situ. Ecclesia haec verisimiliter ecclesiam cathedralem catholicam cum potestate archiepiscopi [[Moguntiacum|Mogunetini]] adaequaret.
 
== Artificia intra et extra ==
Iconostasis anni 1410 est. Apud cancellos invenitur statua Deiparae sat fortis, quae ''Schmedesteder Madonna'' vocatur. Statua ista circa annum 1350 confecta opus primum est, ubi nova corporalitas in artificio in Germania Media fabricato clare effertur. Res autem valde mira est vultus Iesu parvuli paulum malitiosus. Chori triptychon altare anno 1492 confectum est, proveniens e finitima Ecclesia Sancti Pauli. Etiam epitaphia in parietibus momento artificiali non carent.
 
Organi tubulati mechanismus anni 1977 est, cum tegumentum ligneum ingens [[Barocus|barocam]] artem sculptoriam optime demonstret. Summatim ubique in toto fano artificia per septem saecula orta colligebantur et a visitatoribus attentis detegi volunt. Ante ecclesiam apud stratam Praedicatorum monumentum pulcrum in honorem regis Suecici [[Gustavus II Adolphus (rex Sueciae)|Gustavi Adolphi]], protestantismi defensoris, anno 1911 inauguratum est.
 
== Fons ==