Quantum redactiones paginae "Annia Aurelia Galeria Lucilla" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
[[Antoninus Pius|Antonino]] mortuo Marcus Aurelius Imperio Romano solus praeesse noluit sed rempublicam administrandam cum Lucio Vero, eius fratre per adoptionem , communicavit, ita primam dyarchiam in historia Romana instituens. Societatem imperii ut privata necessitudine quoque confirmaret filiam suam Lucillam circiter duodecimum annum agentem Lucio Vero nuptum collocavit. Ita Lucilla et ipsa "Augusta" dicta est.
 
Iam anno [[169]] Lucius Verus pestifero morbo consumptus obiit eodemque anno pater quamvis invitam<ref>[[Dio Cassius]] LXXII,4,4</ref> Lucillam [[Tiberius Claudius Pompeianus|Tiberio Claudio Pompeiano]] in matrimonium collocavit, eam ita ad conditionem privatam rursus redigens. Marco Aurelio mortuo Lucilla coniurationis adversus fratrem regnare incipientem factae instigatrix fuisse accusata est. In insulam primum relegatam [[Centurio|centurionem]] qui necaret mox misit Commodus.
==Fontes==
[[Fasciculus:LucillaSest.jpg|thumbnail|Caput Lucillae in [[Sestertius|sestertio]].]]