Quantum redactiones paginae "Annia Aurelia Galeria Lucilla" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
'''Annia Aurelia Galeria Lucilla''', quae brevius '''Lucilla''' appellari solet, nata 148/149 - mortua [[182]], fuit filia [[Marcus Aurelius|Marci Aurelii]] Augusti et [[Faustina minor|Faustinae Minoris]] Augustae, eademque uxor [[Lucius Verus|Lucii Verii]] et soror maior [[Commodus|Commodi]] Augusti.
 
[[Antoninus Pius|Antonino]] mortuo Marcus Aurelius solus Imperio Romano praeesse noluit sed rempublicam administrandam cum Lucio Vero, per adoptionem fratre, communicavit, ita primam dyarchiam in historia Romana instituens. Societatem imperii ut privata necessitudine quoque confirmaret filiam suam Lucillam circiter duodecimum annum agentem Lucio Vero nuptum collocavit. Ita Lucilla et ipsa "Augusta" dicta est.
 
Iam anno [[169]] Lucius Verus pestifero morbo consumptus obiit eodemque anno pater quamvis invitam Lucillam [[Tiberius Claudius Pompeianus|Tiberio Claudio Pompeiano]] in matrimonium collocavit, eam ita ad conditionem privatam rursus redigens. Marco Aurelio mortuo Lucilla coniurationis adversus fratrem regnare incipientem factae instigatrix fuisse accusata est. In insulam primum relegatam [[Centurio|centurionem]] qui necaret mox misit Commodus.