Quantum redactiones paginae "Annia Aurelia Galeria Lucilla" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Dupondius à l'effigie de Lucille.jpg|thumbnail|[[Dupondius]] Lucillae Augustae. Ex altera parte [[Iuno|Iuno Regina]] cum pavone ad pedes expressa est.]]
'''Annia Aurelia Galeria Lucilla''', quae brevius '''Lucilla''' appellari solet, nata 148/149 - mortua [[182]], fuit filia [[Marcus Aurelius|Marci Aurelii]] Augusti et [[Faustina minor|Faustinae Minoris]] Augustae, eademque uxor [[Lucius Verus|Lucii Verii]] et soror maior [[Commodus|Commodi]] Augusti.
 
[[Antoninus Pius|Antonino]] mortuo Marcus Aurelius solus Imperio Romano praeesse noluit sed rempublicam administrandam cum Lucio Vero communicavit, ita primam dyarchiam in historia Romana instituens. Societatem imperii ut privata necessitudine confirmaret filiam suam Lucillam circiter duodecimum annum agentem Lucio Vero nuptum collocavit. Ita Lucilla et ipsa "Augusta" facta est.