Quantum redactiones paginae "Annia Aurelia Galeria Lucilla" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Dupondius à l'effigie de Lucille.jpg|thumbnail|[[Dupondius]] Lucillae Augustae. Ex altera parte [[Iuno|Iuno Regina]] cum pavone ad pedes expressa est.]]
'''Annia Aurelia Galeria Lucilla''', quae brevius '''Lucilla''' appellari solet, nata 148/149 - mortua 182, fuit filia [[Marcus Aurelius|Marci Aurelii]] Augusti et [[Faustina minor|Faustinae Minoris]] Augustae, eademque uxor [[Lucius Verus|Lucii Verii]] et soror maior [[Commodus|Commodi]] Augusti.
 
[[Antoninus Pius|Antonino]] mortuo Marcus Aurelius solus Imperio Romano praeesse noluit sed rempublicam administrandam cum Lucio Vero communicavit, ita primam dyarchiam in historia Romana instituens. Societatem imperriimperii ut privata necessitudine confirmaret filiam suam Lucillam circiter duodecimum annum agentem Lucio Vero nuptum collocavit. Ita Lucilla et ipsa "Augusta" facta est.
 
Iam anno 169 Lucius Verus pestifero morbo consumptus obiit eodemque anno pater quamvis invitam Lucillam [[Tiberius Claudius Pompeianus|Tiberio Claudio Pompeiano]] in matrimonium collocavit, eam ita ad conditionem privatam rursus redigens. Marco Aurelio mortuo Lucilla coniurationis adversus fratrem regnare incipientem factae instigatrix fuisse accusata est. In insulam primum relegatam centurionem qui necaret mox misit Commodus.