Quantum redactiones paginae "Polybius" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
Polybius plura opera scripsit, quorum pars maxima est perdita. Primum scripsit vitam [[Philopoemen]]is<ref>''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' X,21-24. Onfer commentarium Pauli Pedech, 'Polybe et l'Éloge de Philopœmen', ''Revue des Études Grecques'', 1951 (64) : 82-103 [http://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1951_num_64_299_3217?h=polybe Hic legere potes]</ref>, Achaici politici, quo opere hodie deperdito [[Plutarchus]] usus est<ref>Vita Philopoeminis est una e ''[[Vitae parallelae|Vitis Parallelis]]''</ref>. Insuper id, quod videtur fuisse tractatus satis amplus ''Tactica'' inscriptus, composuit in quo de scientia militari Graecorum et Romanorum, in primis de poliorcetica tractavit<ref>''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' IX,20,4.</ref>. Cuius parva fragmenta fortasse in eius ''[[Historiae (Polybius)|Historiis]]'' supersunt, sed ipsum est amissum. Aliudque opus eius perdidimus, si quidem Ciceroni credimus<ref>''Ad Fam'' V,12,2.</ref> id est monographiam de [[Bellum Numantinum|Bello Numantino]], e quo colligi solet Polybium Scipionem Aemilianum et in hanc expeditionem secutum esse. At magnum illius opus erant sane ''Historiae''. Cuius operis libri 1-5 fere integri, librorum autem posteriorum fragmenta tantum servantur. Quae historia [[Livius|Tito Livio]] saepe praecipuus fons in quarta decade fuit.
 
Polybius est unus e primis historicis, qui historiam scientiam esse putaret cuius officium esset veritatem rerum e testimoniis conquirere et veras causas eventorum dinoscere : ita enim solum utilem lectoribus studentibusque fore.
 
== Notae ==