Quantum redactiones paginae "Polybius" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
Polybius plura opera scripsit, quorum pars maxima est perdita. Primum scripsit vitam [[Philopoemen]]is<ref>''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' X,21-24. Onfer commentarium Pauli Pedech, 'Polybe et l'Éloge de Philopœmen', ''Revue des Études Grecques'', 1951 (64) : 82-103 [http://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1951_num_64_299_3217?h=polybe Hic legere potes]</ref>, Achaici politici, quo opere hodie deperdito [[Plutarchus]] usus est<ref>Vita Philopoeminis est una e ''[[Vitae parallelae|Vitis Parallelis]]''</ref>. Insuper id, quod videtur fuisse tractatus satis amplus ''Tactica'' inscriptus, composuit in quo de scientia militari Graecorum et Romanorum, in primis de poliorcetica tractavit<ref>''[[Historiae (Polybius)|Historiae]]'' IX,20,4.</ref>. Cuius parva fragmenta fortasse in eius ''[[Historiae (Polybius)|Historiis]]'' supersunt, sed ipsum est amissum. Aliudque opus eius perdidimus, si quidem Ciceroni credimus<ref>''Ad Fam'' V,12,2.</ref> id est monographiam de [[Bellum Numantinum|Bello Numantino]], e quo colligi solet Polybium Scipionem Aemilianum et in hanc expeditionem secutum esse. At magnum illius opus erant sane ''Historiae''. Cuius operis libri 1-5 fere integri, librorum autem posteriorum fragmenta tantum servantur.
 
[[Livius]] vero mentionem de illo fecit, cui unus e praecipuis fontibus ad quartam decadem fuit. Polybius est unus e primis historicis, qui temptarent ut argumentum afferrent quod historia modo series causarum et dein effectuum esset, cavens ne traditio ut vera, rationeque rem discernens stricta.
historiam scientiam esse putaret cuius officium esset veritatem rerum e testimoniis conquirere et veras causas eventorum dinoscere : ita enim solum utilem lectoribus studentibusque fore.
 
== Notae ==