Quantum redactiones paginae "Ioanna Joplin" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
Anno 1962 inscripta est tamquam scholastica in studiorum universitate [[Austinopolis|Austinopolitana]] ubi ante coetus fautorum musicae popularis modernae cantare solita est. Captavit eam genus vivendi liberum et haud burgense illorum, qui [[Beat Generation|generationi Beat]] sese inserti erant. Anno 1963 domna Joplin commigravit in eorum caput [[Franciscopolis (California)|Franciscopolim]] in Californiam, qua in urbe pecuniam fecit diversis muneribus inferioribus sed interdum etiam parvis concentibus. Post errores excitantes revenit anno 1966 Franciscopolim, cuius tribus Haight Ashbury centrum [[Contracultura annorum 1960|contraculturae annorum 1960]] factus est. Iste cultus influxum magnum in musicam quoque habuit. Domna Joplin cantatrix princeps catervae "Big Brother & The Holding Company" facta est, quae anno 1967 post spectabulum famosissimum "Monterey Pop Festival", quod vocatur, omnibus bene cognita est.
 
Cum phonodiscus praetitulatus ''Cheap Thrills'' anno 1968 palmam in Americano [[Index successuum musicorum|indice successuum musicorum]] tulisset, cantatrix catervam reliquit. Erat in eius animo habere sibi catervam meliorem: quae orta sibi nomen "Kozmic Blues Band" dedit primo quod postea in "The Full Tilt Boogie Band" mutatum est. Prima carminum collectio Ioanna Joplin sola cantante vocatatitulum esthabuit ''I Got Dem Ol’kozmic Blues Again Mama''; aperuit anno 1969, in indice successum vicem quintam obtinuit et eius speciminum pluries decies centena milia vendita sunt.
 
== Character ==