Quantum redactiones paginae "Morphologia (linguistica)" differant

Content deleted Content added
m +Bib ex en ut stipula sit (10K)
No edit summary
Linea 1:
{{In progressu}}
'''Morphologia''' (a Graeco μορφή 'forma' + λόγος 'verbum, ratio') in [[linguistica]] est [[scientia (ratio)|scientia]] structurae [[morphema]]tum, minimarum partium [[lingua]]e significationem propriam habentium, a [[syllaba]] (unitate pronuntiationis) et a [[verbum (temporale)|verbo]] minimis partibus liberis significationem propriam habentibus distinctarum.
'''Morphologia'''<ref>A Graeco μορφή 'forma' + λόγος 'ratio'.</ref> linguistica est [[scientia (ratio)|scientia]] quae internam [[verbum (generale)|verborum]] structuram eiusque particulas minimas, scilicet [[morphema]]ta, explicat. Cum [[phonema]] minima pars distinctiva [[lingua]]e sit, morphema minima pars significativa est, quae igitur significationem propriam habet. Cum de explicandis morphematum structura phonematica eiusque [[alternatio (linguistica)|alternationum]] condicionibus agitur, morphologia et [[phonologia]] inter se fines consociant. Cum autem de significationibus et functionibus morphematum explicandis agitur, morphologia cum [[syntaxis|syntaxi]] et [[semantica]] fines communicat.
 
Morphologia in [[flexura]]m et [[derivatio (linguistica)|derivationem]] dividi solet. In flexura de declinandis nominibus coniugandisque [[verbum (temporale)|verbis]] agitur, per derivationem autem [[verbum (generale)|verba]] a simplicioribus [[radix (linguistica)|radicibus]] aut [[stirps (grammatica)|stirpibus]] ratione ducuntur. Ad morphologiam etiam [[morphotaxis]] pertinet, quae ordinem morphematum tractat. Morphotaxis enim ad operationes formales refertur, quibus verborum formae componuntur.
==Nexus interni==
 
*[[Grammatica]]
== Verbum ==
*[[Grammatica generativa]]
[[Grammatica]] moderna in duobus principiis structuralibus consistit, quorum alterum '''[[verbum (generale)|verbum]]''', altera '''[[sententia (grammatica)|sententia]]''' est. Omnibus enim linguis sentientiae et verba sunt. Sententiae ex verbis, verba autem dicta ex [[phonum|phonis]] constant. Verba et sententiae quid sint, plus minusve omnes scimus, sed difficiles sunt hae notiones definitu.
*[[Lexicon]]
 
*[[Morphogramma]]
=== De statu verborum ===
*[[Morphophonologia]]
Verba item ad morphologiam et ad [[syntaxis|syntaxin]] pertinent. In morphologia enim de structura interna verborum agitur, in syntaxi autem, quomodo sententia ex verbis ordine positis componantur, explicatur. Hae omnes unitates ''verba'' vocari solent:
# ''piscis''
# ''piscis, piscem, pisci, pisce, pisces, piscium, piscibus''
# ''piscis, piscatio, piscator, piscatrix, piscatus, pisciculus, piscina, piscor, piscosus''
# ''piscicapus''.
 
Verbum in (1) adnotatum est ''lemma'', quod in [[lexicon|lexico]] velut aditum ad vim et usum verbi dat, aut verba alterius linguae idem fere significantia praebet. Verba in (2) prolata formae declinatae sunt. Verba in (3) citata, a [[radix (linguistica)|radice]] ''pisc-'' ducta, '''[[derivatio (linguistica)|derivata]]''' vocantur. Denique verbum (4) '''compositum''' nuncupatur, verba autem (1)-(3) '''simplicia''' sunt.
 
 
== Notae ==
<references />
 
==Bibliographia==