Quantum redactiones paginae "Torquatus Tassus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
de notionibus et poeta laureato
Linea 6:
Puer adhuc secutus est patrem Bernardum, nobilem equitem et poetam [[Bergomum|Bergomi]] natum, in complures Italiae urbes, ubi litteris magno cum ingenio studuit.
 
Nonnullos annos [[Ferraria]]e apud Alphonsum [[Estenses|Estensium]] ducem secundum vixit; ibi composuit multa carmina, fabulam [[drama (fictio)|dramaticam]] ''Aminta'' et [[poësis epica|poësim epicam]] ''Gerusalemme liberata'', quae maximam famam in multis Europae regionibus ei donavit.
 
Numquam vita beata frui potuit; animi et mentis curae eum vexaverunt ita ut in Monasterio Sanctae Annae (Ferrariae) a duce Alphonso clauderetur et ibi octo annos maneret.
 
Postea peregrinare coepit varias per urbes; tandem Romae, Lutetiae ubi [[Petrus Ronsardus|Ronsardum]] scit et apud Conventum Sancti Onofrii usque ad mortem vixit. In ecclesia eiusdem conventus sepultus et ossa postea in monumentum tralata sunt, quod saeculo millesimo nongentesimo ibidem exstructum est.
 
Paulum supra idem monasterium in ''Rampa della quercia'' truncus niger veteris quercus exstat, cuius in umbra poetam saepe sedisse ac quieti se dedisse fama [[poeta laureatus|poetae laureati]] fert.
 
Anno 1993 parieti eiusdem ecclesiae externo tabula affixa est, cuius inscriptione in lingua theodisca affirmatur [[Ioannes Volfgangus Goethius|Ioannem Volfgangum Goethium]], ut in suo ''Itinere per Italiam'' (''Italienische Reise'') legatur, anno 1787 hoc in loco versatum et magnam inspirationem ad suum famosum dramma ''Torquato Tasso'' elaborandum accepisse.