Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus" differant

m
Summarium vacuum
m
 
== Gens et iuventus ==
[[Lucius Aemilius Paullus Macedonicus|Pauli Macedonici]] filius, adoptione [[Publius Cornelius Scipio Africanus|Scipionis Africani]] nepos erat. A tenera aetate Graecis litteris a [[Polybius|Polybio]] praestantis ingenii viro eruditus est. Ex sua doctrina tantos fructus tulit, ut non modo aequales suos, sed etiam maiores natu omni virtutum genere superaret. Temperantiae et continentiae laudem ante omnia comparare studuit, quod quidem tunc difficile erat. Mirum enim est quo impetu ad libidines et epulas iuvenes Romani et tempore ferrentur. At Scipio contrarium vitae institutum secutus, publicam modestiae et continentiae famam est adeptus. Polybium semper domi militiaeque secum habuit:. semperSemper inter arma ac studio versatus est; aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercuit.<ref>Confer [[Polybius]] ''Historiae'' XXXI 23-30</ref>. In matrimonium duxit Semproniam, sororem [[Tiberius et Gaius Gracchus|Gracchorum]].
 
== Cursus honorum ==
Anno [[168 a.C.n.]] patrem in pugnam Pydnae[[Pydna]]e sequebaturetsequebatur et praedam bibliothecam regis [[Perses (Macedonum rex)|Persidis]] accepit.<ref>[[Plutarchus]], ''Aemilianus'' 22; 28</ref>. Scipio Aemilianus anno [[151 a.C.n.|151]] in Hispania [[Lucius Licinius Lucullus (consul 151 a.C.n.)|Lucio Licinio Lucullo]] duce [[tribunus militum]] militavit; eoque in bello egregia fuit sua opera. Nam rex quidam barbarus mirae proceritatis splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, si quis singulari certamine secum vellet congredi. Cumque nemo contra eum exire auderet, suam Romanis ignaviam cum irrisu et ludibrio exprobrabat. Non tulit indignitatem rei Scipio, progressusque ad hostem, conserta pugna eum prostravit, pari Romanorum laetitia et hostium terrore, quod ingentis corporis virum ipse exiguae staturae deiecisset. Scipio multo maius etiam adiit periculum in expugnatione urbis, quam tunc obsidebant Romani : nam ipse primus murum conscendit, viamque aliis militibus aperuit. Ob haec praeclare gesta Lucullus dux iuvenem pro concione laudatum murali corona donavit.<ref>[[Velleius Paterculus]] I 12,4</ref>. Anno [[149 a.C.n.|149]] tribunus militum sub [[Manius Manilius Nepos|Manio Manilio Nepote]] consule in Africa pugnavit atque ''coronam gramineam'' adeptus est.<ref>[[Gaius Plinius Secundus]], ''[[Naturalis historia]]'' XXII 6-13</ref>.
 
Anno [[148 a.C.n.]] in urbem rediit, ut [[aedilis]] fieret, sed populo urgente anno [[147 a.C.n.|147]] una cum [[Gaius Livius Drusus|Gaio Livio Druso]] consul electus est. [[Tertium Bellum Bellum]] suscepit, anno [[146 a.C.n.]] [[Carthago|Carthaginem]] expugnavit, incolas in servitutem duxit atque urbem delevit. Statuas a Puniis raptas oppidis Siciliae restituit.<ref>[[Marcus Tullius Cicero]], ''In Verrem'' passim</ref>. Africam in formam [[Africa (provincia Romana)|provinciae]] redacta est. Anno [[144 a.C.n.|144]] legatus in Aegyptum, Syriam et Graeciam iter fecit, ubi [[Panaetius Rhodius]] philosophus eum comitabatur. Anno [[142 a.C.n.]] una cum [[Lucius Mummius Achaicus|Lucio Mummio Achaico]] censor erat. Anno [[134 a.C.n.]] una cum [[Gaius Fulvius Flaccus|Gaio Fulvio Flacco]] iterum consul electus est, Hispaniam provinciam accepit atque [[Numantia]]e obsidionem accepit. Anno [[132 a.C.n.]] Numantiam expugnavit et de Numantinis triumphavit.
 
== Fontes ==
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{Index consulum rei publicae|
1 125

recensiones